Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CCXIII. , S. 299
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CCXIII. , S. 299


CCXIII.
1299, 19. Februar. Ofen.
Nos Andreas, Dei gracia, rex Hungarie etc. presentibus, quibus expedit, significamus universis, quod quum venerabilis pater P. epi- scopus Transsilvanus ad nos veniens, coram baronibus nostris impro- perasset de eo, quod populum in Maramoros constitutum, episco- patui Agriensi in spiritualibus, in prejudicium ecclesie Transilvane absque cause cognicione, subjecissemus, petens a nobis, ut sicut de facto processit ita de facto revucaremus; eo quod hujusmodi alterca- cionis cause cognicio de tenninis et limitibus dyecesium exorta, non ad nos, sed ad metropolitanos deferri deberet; propositum nobis fuit de consilio consiliariorum baronum nostrorum, ut licentiam, domino episcopo Agriensi ad capiendam jurisdictionem in terra predicta per nos datam, mediantibus litteris nostris et nuncio revocaremus. Ad hec, ut iidem domini episcopi de terminis suarum dyecesium coram suis superioribus experrientur. Postmodum (Unde) quum Lukachium presbyterum, capellanum nostrum fidelem, ad notificandum de hujus modi revocatione simul cum litteris nostris misissemus; idem, ,nl nos
iI Kiskerek im unterweixenburg. Comit. .I Borbiind ebendort.
208
rediens retulit, quod, licet idem dominus episcopus Agriensis, plus debito properando, consecratis aliquibus locis cimiteriorum, in qui- busdam villis, in Maramorosio constitutis, ad propria fuisset reversas nibilominus idem capellanus noster, ad eundem in Agriam veniens, juxta tenorem litterarum nostrarum, per eum destinatarum, illi inhibu- isset, ne licencia a nobis minus legitime obtenta, a die prohibicionis ut antea uteretur; sed, si aliquid juris crederet illie se habere, hoc coram metropolitano prefati episcopi Transsilvani, tempore congre- gaeionis regni nostri generalis, presentibus prelatis et regni nobilibus, ([u i In i s de negocio constat predicto,exsequeretur. Datum Bude, quinta feria proxima ante fcstum catbedre B. Petri. Anno domini M. CC. nonagesimo nono.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) CCXIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Siebenbuergen/2ac770b4-d1e0-4f49-836f-fd83112e5dc6/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success