Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CCXXIII. , S. 309
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CCXXIII. , S. 309
CCXXIII.
1300, 6. Jänner. Weissenburg.
Nos frater Stephanus ordinis fratrum heremitarum sancti Augu stini de domo Albensi Transsiluanie et frater Salamon lector totusque conuentus loci eiusdem presentibus quibus expedit signiflcamus vui- uersis. Quod magister Nycolaus archidiaconus de Zonuk canonicus ecclesie beati Mychaelis arcbangeliTransiluanie, notarius domini epi scopi Transiluani, in die epiphaniarum domini coram nobis, nomine predicti domini sui quamdam legit cartam appellationis, hunc tenorem continentem. Dominus Andreas ecclesie Agriensis episcopus, etsi sacros caaones non ignoret, sacrorum tamen canonum scita non aduertens, ius decimale et iurisdictionem spiritualem in Marmarisio, que est quedam particula dyocesis Transsilvane, ubi eadem iura tam lege dyocesana, quam lege iurisdiccionis ad ecclesiamTranssiluanam pertinere noscun- tur, a domino rege sibi dari et in persona sua ecclesie Agriensi donari de facto postulauit, cum de iure laicis, quamuis religiosis de rebus ecclesie null; i sit attributa disponendi facultas, quo intellecto dominus Petrus dei gracia episcopus Transsiluanus, curam gregis sibi commissi diligenti portans sollicitudine, facti potenciam formidauit, cum huius- iuo(li petitorum donacio, ab eo facta, qui donare non potuit, statum ecclesie minime potuisset perturbare. Supplicauit itaque et per modum simplicis querimonie obtinuit, vt sicut ipsa donacio, si donacio dici raereatur, de facto processerat, et null; i fuit ipso iure, sie de facto reuocaretur, et null; i fuisse pronunciaretur. Dominus autem Agriensis, hijs finibus non contentus, de ecclesie consortio inique iudicans, auxilium secularis potestatis sibi postulavit, quia ex bujusmodi dona- tione credens ius aquisiuisse, dominum Transsiluanum ad forensem judicem, quia ad forum regium, ad octauas epiphaniarum domini, contra canonum precepta citari procurauit, si citacio dici possit; et perceptionem decimarum in Maramorisio, que est intra metas et ter- minos dyocesis Transsiluane per litteras regias in preiudicium ecclesie Transiluane fecit de facto, quod de iure non potuit prohibere, sub eo tenore, quod ecdem decime terre memorate, et alia iura ex illa pro- ueoientia non alteri episcopo administrarentur, quam ei, qui litteras
218
regias de hoc incolis terre eiusdem posset reportare. Et licet iudicium laicalis potestatis retro habitum, in talibus ipso iure sit nullum, quia tamen idem dominus Agriensis, postpositis canonum mandatis, multi- pliciter laborat, sicut laborauit, ecclesiam Transsiluanam infestare, et prelatum eiusdem laboribus m u l U s. et expensis afficere, pro eo, ego Nycolaus archidiaconus de Zonuk, procurator domini episcopi Transsiluani in hac parte per huiusmodi facta, inordinate attemp- tata, scilicet potencia iuterueniente, sciens ecclesie Transsiluane preiudicatum, et sciens in posterum posse preiudicari, si non salubri remedio et in refugium oppressorum ordinato, huic citationi ad non siuun judicem facte, debito occurratur in termino nomine eiusdem (l im i in i episcopi Transiluani domini mei, ac procuratoris nomine ab huiusmodi iniurijs, a parte episcopi Agriensis illatis, vel a parte eius, quem sibi in iudicem asscivit inferendis, sedem apostolicam appello, probaturum me obligo, omnia premissa esse vera; prosequende appellacionis huiusmodi terminum tempus a lege indultum pono, eccle siam Transsiluanam cum suis iuribus in parte et in toto proteccioni eiusdem sedis subiicio et ne aliquid in preiudicium ecclesie Transsil uane attemptetur, appello, et iterum appello; apostolos peto, instanter instantius, et instantissime peto, et si per eum denegantur, per quem dari debentur, saltem illi, qui aures audiendi habent, audiant, et spi- ritu fideli perscribant, et in scriptis Romane tradant ecclesie. In cuios rei testimonium presentcs nostras concessimus litteras, sigillo, quo conuentus vtitur, consignatas. Actum Albe in termino supradicto, anno domini M'.CCCa.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) CCXXIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/35d0b6d2-e046-43b0-87b1-ab49be8dc467/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success