Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. LVII. , S. 151
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. LVII. , S. 151
LVII.
1235.
Bela Dei gratia rex primogenitus regni Hungarie etc. Uni- versis presentes litcras inspecturis salutem in eo, qui salus omnium est. Cum volnntate patris nostri et maturo principum terre nostre consilio perpetuitatum donationes, inutiliter factas, revocaremus, obtulit nobis Chama filius Lob terre nostre nobilis quoddam pri- vilegium pie recordationis avi nostri quondam Bele regis conces- sum super donatinne novem terrarum seu possessionum, quod post- modum apud nos, casu accidente vel ex improvidentia est amissum. Nos ergo considerantes fidele et excellentissimum servitium Lob patris ipsius et Thome fratris cjusdem, quod exhibuerunt in Grecia, fideliter invigilantes regie majestati et honori usque ad sanguinis effusionem dimicando se morti tradere non formidantes. Quorum pro- bitatem et insignia facta et servitia fideliter exhibita Ompudinus tunc banus et Leustachius waivoda ad aures Bele regis et notitiam retu- lerunt, cum quibus dicti homines militaverunt; et propter tot insignia virtutum et quia merito non debent defraudari premia, Bola rex, avus noster, contulit et donavit Lob et Thome pro fidelitatis sue constantia possessiones, videlicet: Wessecl 1), Ombuzteleke *), Fizestelekea),
1 i Völca im Dohok. Comit. a) Omboz, ibidem. s) Fiizea, ibid.
60
Papteleke •), Kudomat*), Mohal*), Dewecher *), inferiorem et supe- riorem, et villam.fya/ia,juxta fluviumSajominorem, inqua est ecclesia B. Andrec edificata, in comitatu de Doboka existentes, cum omnibus utilitatibus et pertinentüs earundem uni versis, videlicet terris arabilibus, foenetis, sylvis, pratis, agris, nemoribus et fluviis ad easdem pertinen- tibus, eidem Lob et Thome et per ipsos heredibus heredumque suo- rum successoribus perpetuo possidendas. Nus igitur volentes deservire antiquitati et possessiones ab avo nostro donatas et concessas et sta- bilitatem in nullo deminuere, ut veri antecessorum nostrorum imita- tores inveniamur, easdem confirmamus, confirmationis seriem scribi facientes, sigilli nostri muniimine curroboramus. Datum per manus Mathie Zagrabiensis prepositi, aule nostre cancellarii in anno Domini MCCXXX . . . 5) Pous tavernicorum, Gabr . . . dapiferorum, Pousa agazonum, Michaele fllü Ompud pincernarum nostrorum magistris existentibus et Gyula filio Leustachii woivoda existente.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) LVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/49458d0a-5f85-47c3-9be2-cc39621522e2/charter>, accessed at 2025-02-02+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success