Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CXCI. , S. 277
CXCI.
1293.
Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruic, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque rex. Omnibus Christi fide- lilni.s presentes literas inspccturis, salutem in salutis largitore. Deus in alta providentie sue specula sapienter dirigens et suaviter disponens vniuersa licet nobis regni commiserit gubernacula, tamen in apicibus regalis culminis eleuati juste humilitatis precio inestimabilem vicem diuine gracie debemus promereri, id autem efficaciter adimplemus, si in sanctam matrem ecclesiam munificencie ramos longiores exten- dimus, et ea que ipsi pia deliberacione concessa sunt, inconuulsa seruamus. Ea propter ad vniuersorum noticiam harum serie volumus pervenire. Quod cum nos constricti suscepti regiminis aculeis, hubito consilio omnium baronum nostrorum nobiscum assidencium vniuer- sos Olacos in possessionibus nobilium, vel quorumlibet aliorum resi dentes, ac predium nostrum regale Scekes vocatum, ordinassemus reuocari, reduci et eciam compelli, redire inuitos, si forte nostre in hac parte non acquiescerent parcre jussionj, quia tamen nobis con- stitit evidenter dominum Ladizlaum quondam serenissimum regem
186
Hungarie carissimum fratrem nostrum patruelem, capitulo Albensis ecclesie Transsiluane, ob suorum remissionem peccatorum huiusmodi donationis beneficijs excrevisse, ut in quibusdam terris ipsius capitali Fylesd, et Enud uocatis, a terris episcopalibus distinctis, et separatis, sexaginta mansiones Olacorum libere et secure ualeant commorari, ab omnique exactione, seu collecta regali scilicet quinquagesima, decima uel quacunque alia, ijdem Olaciextorres habeantur penitus et immunes, prout hec omnia in litteris predicti regis Ladizlai exinde confectis, et etiam nostris confirmantibus tenorem literarum memorati regis, ple- nissime vidimus contineri. Nos attendentes hanc donacionem a prefato rege Ladizlao salubriter esse factam, cum ecclesie precibus, magis quam humano auxilio, nostrum imperium tueatur, et ob hoc predicti regis Ladizlai uestigijs in hac parte inherere cupientes donacionem sexaginta mansionum Olacorum, ab eodem predicto capitulo factam, ratam habemus et acceptam, sub ea immunitate, libertate et plenitu- dine, que superius sigillatim, et expressius explicatur eamque aucto- ritate nostri priuilegii confirmamus. Vnde volumus et precipimus, quod nnllus collectorum, seu exactorum regalis decime seu quinquagesime uel collectarum quammlibet pro tempore constitutorum Olachos ipsius capituli, in litteris suis superius comprehensis residentes usque nume- rum prefixum audeat molestare, nec quinquagesimam decimam, seu exaccionem aliam quamlibet exigere presumat ab üsdem. Vt igitur hujus nostre ratibibicionis et confirmacionis series, robur optinest perpetue firmitatis, nec processu temporum in irritum possit reuocari presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine robo- ratas. Datum per manus discreti viri magistri Theodori, Albensis ecclesie prepositi aule tiostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri. Anno domini M°.CC°. nonagesimo tertio, septimo Idus Nuuembria, regni autem nostri anno quarto. Nos eciam Johannes dei gracia, archiepiscopus Colocensis, aule domini regis Andrec cancellarii, et Petrus Transsiluanus, ac Thomas Boznensis, per randem episcopi. Item frater Gerhardus prior et conuentus fratrum predicatorum de Alba Transsiluana, item frater Andreas prior, totusque conuentus ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini de eadem, quum ori ginale presencium scriptorum fratribus memorati capituli ecclesie Transsiluane, de loco, ad locum, propter uiarum discrimina. secum deferre tutum esse non videbatur, ad peticionem et instanciam pre- notati capituli presentibus ipsarum priuilegialium literarum, dicti
187
domini Andrec regis, eidem capitulo donataretur, coram nobis de uerbo, ad uerbum, cum snmma diligencia transscriptis ut eisdem plena fides ubique locorum adibeatur, sigilla nostra duximus apponenda.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) CXCI. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/4abffc61-7a15-4e10-999e-d32236a91818/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success