Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. XXVI. , S. 118
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. XXVI. , S. 118
XXVI.
1224, 30. April. Rom.
Honorius — dilectis filiis — magistro et fratribus hospitalis S. Marie Teutonicorum Jerosolymitan. salutem — — Grata Deo et hominibus ordinis vestri religio promeretur, ut vestris favorabili- bus desideriis favorabiliter annuamus, quatenus ejusdem ordinis nova plantatio eo felicius incrementa suscipiat, quo largius fuerit rote apo- stolice gratie irrigata. Petistis ut terram Boze et ultra montes nivium, quam propter paganorum insultus vastam usque ad proxima tempora et desertam largitione carissimi in Christo lilii nostri Andree, Ungarorum regis illustris,adepti esse noscimini, et noviter inhabitare coepistis, ipsorum paganorum impetu non sine multo personarum vestrarum discrimine refrenato, in ius et proprietatem apostolice sedis recipere dignaremur, asserentes, quod fideles libentius trans- ibunt in eius coloniam, si eam viderint apostolice sedi esse speciali ditione subiectam; sicque Set, ut terra, que lata et speciosa cultori- bus indiget, facile populetur et numerus habitantium in eadem ad ipsorum paganorum terrorem et securitatem fidelium atque ad utilita- tem non modicam terre sancte feliciter augeatur. Vestris ergo piis precibus benignius annuentes prefatam terram in ius et proprietatem B. Petri suscipimus, et eam sub speciali apostolice sedis protectione ac defensione perpetuis temporibus permanere sancimus. Ad hec, quum eadem terra, secundum indulgentias vobis ab apostolica sede concessas, nullum prefer Rom. pontificem habeat episcopum vel prelatum: premissa auctoritate districtius inhibemus, ne quis archi- episcopus vel episcopus in terram ipsam, vel incolas eius, interdicti vi-I excommunicationis sententiam sine speciali auctoritate apostolice sedis promulgare presumat, vel iurisdictionem quemlibet exercere,
27
sed ad archipresbyterum, quem per ven. fratrem nostrum — Strigo- niensem archiepiscopum, tum episcopum Agriensem, prefici fecimus ipsi terre, habeat clerus eiusdem populusque reversus pro questio- nibus emergentibus inter eos, aliisque articulis, qui ecclesiasticam auctoritatem iurisdictionemve requirunt et possunt per alium, quam episcopum, expediri. Ea vero, que desiderant pontificalis dignitatis officium, ut puto, crisma, oleum sanctum, ordinationes clericorum et dedicationes ecclesiarum, seu altarium, a quocunque malueritis epi- scopo, apostolice sedis communionem et gratiam obti ente, quousque ipsius terre populus, divina favente gratia, sie fuerit augmentatus, ut dignum sit, proprium ei episcopum provideri. In recognitionem autem dominii et percepte a sede apostolica libertatis duas marcas auri, quas voluntate spontunea obtulistis, nobis unam, et fratribus aliam in festo resurrectionis dominice annis singulis persolvetis. Nulli ergo — Dat. Laterani II kal. Maii, pontif. nostri anno VIII.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) XXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/6877c9c9-0123-4b21-95a8-78dc49347fe7/charter>, accessed at 2025-02-02+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success