Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CXXXIII. , S. 221
CXXXIII.
1282.
Nos Nicolaus viceuaywoda Transsiluanus significamus quibus expedit vniuersis, presencium per tenorem, quod cum inter capitulum
Fantes. M.n, II. Bd. XV. 9
130
beati Michaelis, ecclesie Transsiluane ab vna parte, Petrum comitem. Samsonem filium Pauli, Nicolaum et Andream, filios Andree, et alios cognatos eorum, de Gyoug, ab altera super quibusdam metis terre Vrbo vocate, questio uerteretur, tandem partes propter bonum pacis inter se per arbitrum, seu amicabilem composicionem proborum viio- ruui. super ipsis metis ad talem concordiam deuenerunt: quod ipsi Petrus comes Samson, Nicolaus et Andreas, ac alij cognati eorum de Gyoug, repertis certis metis antiquis prefatam terram Vrbo super eisdem metis et alijs juxta easdem antiquas renouatis ipsi capitulo in pace dimiserunt possidendam, mete autem ipsius terre hoc online distinguuntur, prima incipit in monticulo infra lapideam uiam iuxta arbores Harazt, super duabus metis, que quidem diuidere incipiuDt
terras ad terram predictorum nobilium de Gyoug et inde
tendit per metas terreas aliquantulum uersus aquilonem abhinc — uersus ouidentem,et uenitad metas simul positas quibus—sunt lapides, demum asscendit uersus riuulum qui dicitur Tulpataka et ubi cadit in ipsum riuulum ibi sunt due mete terree arboribus applicate, ac per
ipsum riuulum, asscendit usque ad et ibi sunt due mete terree
arboribus circumfuse, abhinc per longum spacium eundo uenit ad planiciem ubi sunt due mete terrec arboribus circumposite, demum in eundo cadit in riuulum Volkpotaka vocatum, et illo transito asscendit ad — montis qui dicitur Gyomal vbi est terrea meta iuxta caput fontis, abinde in latus cuiusdam moutis ascendendo, uenitad metam terream deinde ad duas metas terreas et abhinc ad alium metam terream et deinde per spissam et nemorosam siluam, eundo per magnum spacium in cacumine eiusdem monticuli est meta terrea, et deinde ascendit
uersus montem Plys et declinat in riuulum Vrbo rivulum asscendit
in montem Plys et in capite ipsius Vrbo sunt due mete, et in uertice montis Plys similiter due mete et abhinc directe protendit usque ad alpes. In cuius rei testimonium presentes literas nostras ad instan- ciam presencium dedimus, sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno domini M°CC° octuagesimo secundo.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) CXXXIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/6e080c78-bd39-4a46-8a53-d22248d2e115/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success