Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. OXXVI. , S. 212
OXXVI.
1280.
Nos Stephanus Adrianus comes ac ceteri Siculi viri prouidi et honesti in dyocesi Thelegd constituti. Ad vniversorum noticiam pre
1) Szent Miklos. *) ApRhido.
121
sencium sub tenore volumus peruenire, quibus presentes ostenduntur, quod Jacobus filins Jacobi frater Georgii bone memorie de Gald ex una parte, altera vero parte Gerlacus de Pulcromonte *) et Henricus de sancta Agatha3), et Theodoricm filius Herbordi, constituti coram nobis qui professi sunt tali modo coram nobis quod Jacobus terram suam hereditariam, et mediam partem molendini cum attinenciis sibi pertinentibus in Probstroph 3), que sua erant hereditaria, supradictis probis viris 6. et H. et Th. vendidit pro altera media marca Hni argenti, ipsorum heredibus, beredumque successoribus possidendam, ita tamen si vllo umquam tempore aliquis ipsorum cognatorum Jacobi vellet revocare, et ipsis possessoribus Probstrop et in Sconberk*), que sibi pertinebat, in irritum causam vellent incitare facultatem non habeant incitandi, testes autem comes Wastmodus, comes Herbordus, comes Wiuricus, comes Petrus de Dalia; insuper seniores de castro Ses, super eo presentes litteras sigillo ciuium de Cibinio fecimus munimine roborari. Datum anno domini M°CC°LXXX°.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) OXXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/726ebda5-52dc-4c2c-ba8b-5986df67ab17/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success