Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CXCIV. , S. 280
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CXCIV. , S. 280
CXCIV.
1294.
Capitulum ecclesie beati Michaelis archangeli Traussiluane, vni- uersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, presens scrip- tum inspecturis salutem in omnium saluatore. Vniuersorum noticie harum serie declaramus, quod magister Chelleus filius Chelleus de Turmkov, personaliter coram nobis comparendo, totalem medietatem, cuiusdam hereditarie terre sue, ut idem dixit, Gerebenes uocate, in comitatu de Thorda existentis, cum Omnibus vtilitatibus suis, et per- tinenciis, sub eisdem antiquis metis, signis, seu terminis, quibus eam habuit, et possedit, dedit, donauit, et irreuocabiliter contulit cognatis eius. Stephane scilicet, et Andree flliis Helemban, genitis ex domina sorore, predicti Chelleus, .... sui, et per eos, eorundem succes- soribus iure perpetuo possidendam et habendam. lu cuius rei testi monium, perpetuamque firmitatem, ad peticionem et instanciam pre- dictorum presentes concessimus litteras munimine nostri sigilli robo ratas. Datum magistro Michaele preposito, Gregorio cantore, Paulo custode, Petro custode, Petro archidiacono de Clus, decano ecclesie nostre existentibus. Anno domini M°. CC°. nonagesimo quarto.
cxcv.
129S, 6. April. Weissenburg.
Nos Petrus miseratione divina episcopus Transsylvanus signi- ficamus quibus expedit universis presentium per tenorem. Quod populLs nostris de villa Sard hanc contulerimus libertatem, ut in festo beati Martini omnes communiter singulis annis tredecim marcas terrestres argenti pro terragio solvere teneantur. Item quicunque ex ipsis hospi- tibus nostris in ipsa villa Sard certa aliqua edificia, vel vineas, aut
il Sancli Stephan!. Fejer t. c.
189
alia quecunque opera fecerit, libere possit vendere, vel donare in vita, vel in morte cuicunque vuluerint, aut etiam recedentes, et sicut libere venerunt, sie libere recedant quocunque voluerint, justo terragio villico eorum pro tempore eonstituto persoluto. Hanc etiam gratiam eis duximus faciendam, ut quicunque ex ipsis sine berede decedcrent, omnia bona sua cuicunque voluerint, in morte sua libere possint relinquere, legare, seu donare, uno bove tenne (sie) nobis donato. Ceterum pro decensu nostro semel in anno unum bovem pascualem, et unum porcum, ac unam tunellam vini de tota villa, de singulis etiam mansionibus unain galliuam, unum cubulum avene, et duos panes dare debent. Item minutas causas inter ipsos exortas villicus ipsorum judi- cabit, majores autcm causas, sicut super effusione sangvinis, morte, furto, et similibus comes eorum cum villico judicabit. Quorum quidem judiciorum due partes cedent comiti, tertia parte villico remanente eorundem. Super vulneribus autem inferendis, et illatis, secundum vulneris illati quautitatem, utrum scilicet major, vel minor debeat reputari lesio, et per quem scilicet judicem, vel villicum de hujus- iii'nli lesioue decernatur, modum, et consvetudinem Cybiniensem eisdem volumus facere observari. Ad hec indulsimus eisdem, ut si judex ipsorum pro tempore constitutus, in exhigendis judiciis, seu aliis gravaminibus inferendis se redderet pertinacem, et severum, in quo, et in quibus libertas ipsorum populorum nostrorum infringi videretur, absque judicii gravamine, seu cujusvis timore pene non obstante possuut iidem populi nostri judicem suum, donec super ipso negotio nos consulant, prohibere. In cujus rei testimonium, et per- petuam firmitatem presentes concessimus literas sigilli nostri muni- mine roboratas. Datum Albe quarto die resurrectionis domini. Anno domini M°. CC°. nonagesimo quinto.
CXCVL
1295, 25. Juli.
Nos magister Myle preceptor domus Cruciferorum de Thurda significamus memorie commendantes quibus expedit universis. Quod Gyvla filius comitis Rodolfi de sancto Paulo ») de genere Bona partem seu medietatem terre Sassag*} quam cum Thoma et Nycolao filiis Petri possidebat, et patres eorum tamquam exempto, a comite Gyurk
iI Szentpiil im koloscher Comit. -I Szucsak im koloscher Comit.
190
filio Georgii vajuade similiter de genere Borsa, de juxta Almas paci- fice possederunt, cujus terre medietatem primo portionem videlicet ipsos contiugentem, predicti Thomas et Nycolaus, venerabili patri Petro dei gracia episcopo Transsiluano et per eum ecclesie sue, pro certa quantitate pecunie vendiderunt, volentibus ipsis Thoma, et Nycolao cognatis suis, annuente et Stephano comite filio Gyurk, a cujus patre terra eandem in empcionem provenerat, nee non et magistro Elija filio Mukula, ac aliis cometaneis, et vicinis consencieo- tibus, uendidit coram uobis, ipsi venerabili patri, et per eum ecclesie sue, pro duodecim marcis plenarie receptis ab eodem terramque ean- dem sub eisdern metis et terminis, quibus predecessores ipsius nos- cuntur possedisse, coram cometaneis superius nominatis, nobis eciam presentibus, qui ad instanciam parcium ad faciem predicte terre accedentes, assignacioni possessionis, interfuimus sepefate, assignavit ipsi venerabili patri, quem in possessionem pacificam iutroducendu, perpetuum ei dominium dedit et concessit, abdicando a se omne ius, quod habebat in possessioue prelibata. Qui quidem Gyvla pronaisit et assumpsit quod si ullo unquam tcmpore, ipsa terra per eum alienata, et uendita, per quempiam in questionem deducta fuerit, ipsum vene- rabilem patrem, vel ejus successores propriis laboribus suis et expeosis, tenebitur expedire, et in pacifica possessione reseruare. Et ul huius- modi vendicio, et empcio robur optineat perpetue firmitatis, oec pei aliquam partem hujusmodi contractus rescindi valeal, partibus peten- tibus litteras nostras concessimus, sygillo nostro munitas. Dalum in festo beati Jacnbi apostoli. Anno domini M°CC° nonagesimo quinto.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) CXCIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/828f4005-7366-4464-ad26-ed8447462e0a/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success