Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. XV. , S. 105
XV.
1219.
In nomine sancte trinitatis, et indiuidue vnitatis. Andreas, Dei gratia, Hungarie, Dalmatie, Croatie, Hame, Seruie, Gallicie, Lodomerieque rex in perpetuum. Cum regum omnium et regnorum potentia, pax et securitas in sola suorum fidelitate consistant, merito apud regie serenitatis prouidentiam, fidelitatis firmitas ceteris virtu- tibus politicis est preferenda: et quanto nunc hominibus ex corrup- tela seculi senescenlis infestis, et in malum pronis existentibus, ea rarior inuenitur in terris, tanto charior est habenda, et premiis amplioribus compensanda. Hinc est, quod nos inuentam in venerabili patre Johanne, Strigoniensi archiepiscopo, et eiusdem ecclesie canonicis, consfantissime fidelitatis prerogatiuam perpetue memo- rie duximus commendandam; eamque etsi insufficienter, vtpote omnem premii temporalis affluentiam transcendentem, liberaliter tamen regia decreuimus largitate donandam. Cum enim nos assumpte peregrinationis debitum reddituri, vltra mure in subsidium terre sancte fuissemus profecti, et ex regia solliciludinis prouidentia regnum positum in pace optima, et quiete commisissemus nostris ilde- lissimis, iam dicto Johanni archiepiscopo, et aliis quibusdam, in statu, in quo nobis recedentibus fuerat gubernandum; quam plurimi nobi- lium regni, satellites sathane, regiam non verentes offendere maie- statem, nostris dispositionibus ausu praesumserunt nefario contraire, pacem perturbantes, et Hungaros hostilitcr affligentes. Memoratus autem archiepiscopus, iniunctorum sibi a nobis constantissimus obseruator, cum eligcret, mori magis, quam ipsorum malitiis consen- tire, ab eisdem tyrranis rebus omnibus et redditibus spoliatus, captus, cum in in na et summo dedecore, extra Hungariam est eiectus; vbi pro aostra gratia libenter omnem sufferens inediam, vsque ad nostrum reditum exulauit. Canonici etiam memorati plurimis ac grauissimis damnorum et iniuriarum poenis et passionibus afflicti, in sue fideli tatis proposito permanserunt. Nos igitur in taute fidelitatis memoriam
14
et compensationem, in passionum et afflictionum suarum quamdam consolationem, eisdem canonicis in VItrasyluanis partibus dedimus quamdam terram, quae Wlnch vocatur, cum uduarnicis nostris, et eorum heredibus in perpetuum possidendam. Dilecto ac fideli nostro Leuke vajuode injungentes, vt vos authoritate nostra induceret in possessionem et dominium terre prefate et dictorun vduarni- corum.Qui conuocatis omnibus, quos oportuit, conuocari et presenti- bus, quorum ad hoc exigebatur presentia, predictam terram certis circumquaque metis et terminis, nullis contradicentibus assignatam, iMtiiluiris traditam (sie) sepius nominatis. Cujus terre prima meta progreditur ab eadem villa !///,-// i) et transit iluuium, qui dicitur Sonst, et fit prima meta in via iuxta metam ville Kuen J), ville videlicet Sancti regis; inde tendit per eumdem fluuium superius ad metam Mucon, per quinque vel per sex metas; et ibi fit meta in loco, qni dicitur Thelukzad; et inde dirigitur per locum, vbi secatur fenum et vadit ad locum Bundrow 8) et ibi vicinatur mete dimissionis eccle- sie, et Paztuh; et inde tendit ad locum, qui dicitur Fulgistue (Tul- gistue?) et ibi vicinatur cum villa, que iliciinr /.///. populis castrensi- IMIS*). et asceudit in radicem montis, qui dicitur Nylr, et inde des- cendit ad locum Zudtelke; et inde ad locum Tonthnethkuta, et inde transit vallem, et vieinatur cum terris de Eperies; et inde desceudit ad sepulchrum sacerdotis Orod; et inde ad stagnum Csazar, et inde reuertitur versus Morysium, ad pratum Mlhula; et ibi suiit due mete, altera Sancti Adalberti, altera de Eperies; preterea eadem villa de Winch habet aliam terram, et supra illam habet syluam super montem Guesbrun, et ibi sunt due mete: altera S. Adalberti, altera Gyule; et inde transit fluuium Curmenes, et vadit ad montem magne fagi, et inde ad metam Miroslon*), et inde ad montem Cathou, et inde reuertitur ad Tikozou. Nomina autem memoratorum vduarni- corum, in eadem terra commorantium hec sunt: Kuzma, Besse, Scesim, Scese, Andree, Andreas, Fahas, Jacobus, Hyze, Bund, Luhe, Euga,Regus, Varons,Farkas, Sime,Torda, Bud, Ouch, Pouha, Crenfele
») FeloniU. a) Köveod.
*) Dombro.
«) Viell, des Castrum Thorda.
») Mikloslaka.
15
Ruha, Bech, Thecz, Cuzma, Yecn. Vnde quia non minus collatorum conseruatio, quam conferendorum pro cuiusque meritis premiorum ratio ad sollicitudinem pertinet regie majestatis, in huius nostre donationis tcstimonium et perpetuam firmitatem presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum per manus Cleti, aule regie cancellarii, et prepositi Agriensis ecclesie, anno ab ncarnatione Domini MCCXIX. Eodem venerabili Joanne, superius ac sepius notato Strigoniensi, reuerendo Vgrino Colocensi archi- episcopis existentibus; Desiderio Chanadiensi, Wilhelme Vltrasyl- uanienai, Roberto Vesprimiensi, Jacobo Vaciensi, Stephano Zagrabi- cnsi, Thoma Agriensi, Bartholomeo Quinqueccclesiensi, Cosma Jauriensi, Alexandro Waradiensi episcopis, ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Nicolao palatino et comite Soproniensi; Jula bano et comite Zomigiensi. Ochuz, curiali comite regine, et comite Bu- drugiensi, Dionysio magistro tauarnicorum, et comite noui castri; Jula fratre Rakols, curiali comite regis, et comile Kewecy, existen tibus, Benedicto, filio Samuelis Nitriensi, Joanne Albensi, Batyz Muzunyensi, Smaragdo Posoniensi, et ceteris comitatus tenentibus. Regni nostri anno sexto decimo."
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) XV. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/84a7f104-b07b-4c02-b871-93266329a944/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success