Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CXXI. , S. 209
CXXI.
1279, 11. Mai. Ofen.
Nos Ladislaus Dei gratia rex Hungariae memorie commendantes significamus, quibus expedit tenore presentium vniuersis, quod Lau- rentius banus de Zeurino, filius quondam Laurentii voywode, dilectus et fidelis noster, ad nostram aceedens presentiam, a nobis petiuit htuniliter supplicando, quod quandam possessionem suam Kendteluk
118
vocatam, olim ad comitatum de Doboka pertinentem, quam idem Lau- rentius woywoda, pater eius, a serenissimo principe, domino Bela, felicis recordacionis rege, auo nostro karissimo, aquisiuerat, comifi Hench, filio Brendelini de Rodna, rectori castri Budensis, propin- guiori suo scilicet cometaneo, vendendi facultatem liberam prebe- remus; et licet successiuis temporum mutacionibus predicta possessio Kendteluk vocata ad diuersas manus fuisset deuoluta, tamen quia eandem possessionem per prefatum Laurentium voywodam pro magnis et fidelibus snis obsequiis fuisse acquisitam, nec debebat collacio sibi facta de eadem aliqualiter retractari. Nos, qui ex officio suscepti regiminis debemus librare merita negociorum et justa petencium votis aquiescere, peticionem ipsius Laurencii bani in hac parte dnximus admittendam presertim, quia idem in pacifica (?)ville seu possessionis memorate constitutus fuerat illa vice; qui obtenta a nobis licentia hujusmodi coram nobis personaliter comparendo, sepe dictam posses sionem Kendteluk vocatam, confessus est, se prefato comiti Hench pro centum et quinquaginta marcis fulminati argenti vendidisse et ipsam pecuniam ab eodem plenarie recepisse, cui quidem emtioni et venditioni nos de beneplacito omnium baronum nostrorum, ad instan- ciam parcium consensum prebuimus regium et assensum. Volentes, quod ipsam possessionem Kendteluk idem comes Hench et per eum sui heredes, heredumque suorum in posterum successores in metis prioribus et antiquis, quibus eadem fuerat limitata, cum ejus vtilita- tibus et pertinenciis vniuersis absque inquietatione cuiuslibet perpetuo possidere valeant et habere, omnibus priuilegiis, instrumentis et litteris et munimentis aliis, si que forsitan processu temporum per eos ad quos eadem possessio in temporum mutacionibus, vti premit- titur, deuenerat, vel per quosdam alios possent in judicio vel extra, contra eumdem comitem Hench exhibere, cassatis penitus et in irri- tum revocatis, et tantum presentibus valituris. Datum Bude, in festo ascensionis domini, anno domini MCCLXXIX.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) CXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/9acde5db-5bf4-4097-a6e9-10291aa7c62c/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success