Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. LXIII. , S. 158
LXIII.
1246, 6. Mai.
Bela dei gracia Hungarie, Dalmacie, Chrowacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque rex, omnibus Christi fidelibus, presens scriptum inspecturis salutem et onme bouum. Circum- speccio regum provida ex suscepti tenetur regiminis officio, ut honestis suorum fidelium peticionibus consensum tribuat et favorem. Proinde ad universorum noticiam presencium ac posterorum harum serie volumus pervenire, quod accedens ad presenciam nostram venerabilis pater Gallus episcopus transsiluanus, a nobis humiliter ac deuote postulavit quod nun sua dioecesis hostili persecucione Tharta- rorum ad tantam inhabitancium devenerit raritatem, quod a tempore persecucionis usque ad sua tempora nulli vel pauci in Alba, que est sedes episcopatus sui kathedralis et in aliis curtibus pontificalibus, quarum nomina sunt: Herina, Byolokol, de comitatu Dobika. Golou de comitatu Culusiensi, Zilac et Tusnad de Zonuk habeantur inquilini nec illic conveniant nisi eos libei-tate uberioris gratie dignareir.ur preve- nire, nos igitur considerantes quod ex incremento honoris pontificalis simul et regia dignitas suscipiat incrementum ut eadem ecclesia in
i) Csäny im mittelszolnoker Comit. *) Oengeleg im iunerszolnoker Comil. *) Caög im mittelszolnoker Comit.
67
pristinum statum possit reformari ex indulgentia regle benignitatis talem graciam ei duximus faciendam ut tam priores inquilini, si qui essent superstites supradictarum villarum quam eciam hospites con- dicionis libere de nouo convenientes a iudicio woyuode pro tempore constituli, comitum parochialium nee non et omnium aliorum judicum penitus sint exempti nec alicuius teneantur astare iudicio nisi sui epi- scopi et villiei pro tempore existentis. Etsi episcopus aut villicus in reddenda iusticia negligentes fuerint aut remissi, vel tam arduum esset negocium, quod ipsi iusticiam facere non valerent, ipsa causa regie tantum maiestatis examini terminanda deferatur. Et ut nostre concessionis gratia perpetue firmitatis robur obtineat, presentem paginam dupplicis sigilli noslri munimine roboratam duximus conce- dendam. Datum anno Domini MCCXLVI.. Secundo nonas Mayy, regni autem nostri anno XI°.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) LXIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/a17ee38e-0294-475b-b2cb-a5b2f8edb826/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success