Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. XLIII. , S. 137
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. XLIII. , S. 137


XLIII.
123l, 26. Febr. Rom.
Gregorius — archiepiscopo Strigoniensi — Tue deuotionis feruore. quam erga romanam ecclesiam et nos specialiter habes. certis rerum indiciis cognoscentes, tuis desideriis duximus et petitio- nibus annuendum; et tam in coronatione regis, iuxta quod in registro
40
bone memorie. C. predecessoris nostri, habetur inscriptum. tibi privilegium confirmamus, quam etiam regie domus officialium pre- positos vinculo anathematis alligandi, et in causis spiritualibus iudi- candi, plenam et illibatam tuam fraternitatem habere decernimus potestatem. Ita siquidem, ut nullus Hungarici regni prelatorum. nisi tu solus, sicut etiam in regia concessione habetor, beate memorie predecessorum nostrorum Alexandri auctoritate et Coelestini ac nostra tue ecclesie confirmata idem presentione (sie) qualibet audeat attentare. Cum autem ecclesia Theutonicorum Ultrasylvanonm in preposituram sit liberam instituta, et eisdem, quibus alle prepositure exemte, libertatis insignibus redimita, et eam authentico scripto recolende memorie B. rex Hungarie studuerit communire, quam etiam felicis memorie Gregorius, Sancte Marie in porticu diaconus cardinalis, tunc in partibus Hungarie apostolice sedis legatus, privilegii sui munimine et apostolica postmodum auctoritas con- firmauit, eamdem institutionem ratam habentes, precipimus nostri registri serie contineri, perenni memoria duraturum. Nulli ergo —
nostre confirmationis et constitutionis infringere. Si quis autem
Datum Laterani IV. kal. Martii. Pontiü'catus uostri anno IV.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) XLIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Siebenbuergen/a3668c38-297e-40ff-b98c-8acbd730ff60/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success