Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CXCVII. , S. 282
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CXCVII. , S. 282


CXCVII.
l-i!»:!. 24. August.
Nos capitulum Albensis ecclesie b. Michaelis archangeli Tran- sylvanensis. Significamus universis, quibus expedit, presentium per tenorem. Quod eum magister Vinianus, comes camere domini regis, et de Beztercze per dominum regem procurator possessionis Zekes i) institutus ad reambulandum terram Zekes, prout moris est atque Juris, eum homine domini regis et nostro accessisset, et quandam particulam terre Godym vocate, que vulgariter Ringylkirch s) nomi- natur ad ipsam possessionem Zekes spectare constanter assereret.
1I Zekesch im unteralb. Comit.
*) Ringelkirchen im unteralb Comit.
191
Ouiii tamen comes Ahirdus, juvenis lilins Gyaan, de Vizakna doiuinus possessionis supradicte Godym videlicet, qui titulo emtiouis possedit usque modo, quemadmodum sua super hoc exhibita probant muni- menta eidem circa metas particule terre prelibate contradixit. Sed quuin non obstante cotitradictione hujusmodi, ipse magister Vini- iiiuis super ipsa eum possessione pacifice remanere non sinebat, (andem tale remedium probis viris intervenientibus est inventum, ut idciii Alardus domino regi, et suis adherentibus, precipue ipsi magi- stro Viniano omne fidelitatis obsequium repromittat, quo facto magister Vinianus sepedictus confessus est coram nobis ab inquietatione Alardi sepefati omnino cessare et eum in pacifica possessione ipsius terre Godym reservare sub eisdem metis, et terminis, quibus ipse, et predecessores sui noscuntur possedisse tamdiu, donec fines promis- sionum suarum coram nobis factarum non excedet. In cujus rei memoriam et facte ordinationis firmitatem, ad instantiam partium nostras concessimus literas, sigillo nostro consignatas. Datum in festo L. Bartholomey anno domini millesimo ducentesimo nonagesimoquinto.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) CXCVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Siebenbuergen/a6131efb-9e81-4c27-adf8-36351c71b2dd/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success