Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. LXXIX. , S. 171
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. LXXIX. , S. 171


LXXIX.
1264, 6. Mai. Gran.
Philippus, miseratione divina sancte Strigoniensis ecclesie archiepiscopus aule regis cancellarius vniversis presentes litteras inspecturis salutem in domino. Ad vniversorum noticiam tenore pre- sentium volumus peruenire, quod nos sumptibus et laboribus dilecto- rm. in christo filiorum decani et plebanorum de Scybiniensi dioecesi ultrasilvana, ad nos et sanctam ecclesiam Strigoniensem immediate
80
spectantium quos ad nos propter longam vie distanciam pro sacra- mentis episcopalibus recipiendis veniendo et redeundo sustinent, parcere cupientes, eisdem de gratia speciali concessimus, a quocun- que catholico episcopo voluerint omnia sacramenla episcopalia de nostra licentia liberam habeant recipiendi facultatem. Hoc tamen cau- tele studio adhibito, quod prius debeant litteras illius episcopi a quo sacramentum episcopale sunt recepturi, quod hoc idem episcopus non suo jure, sed nostra auctoritate tenore presentium in favorein predictorum sibi commissa faciat administrans (administrare?) etipsas litteras illius episcopi, vel illorum episcoporum a quo vel a quibus sacramenta successive recipiunt singulis annis in concilio prouinciali supradicti plebani per suos procuratores nobis presentare et exhi- bere tenebuntur, et in huius facti testimonium presentes litteras con- cessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum Strigonii anno domini MCCLXHII. Intrante mense Maio, die sexto.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) LXXIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Siebenbuergen/a63b65bc-677f-4348-b639-4a1165bcccd1/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success