Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. I. , S. 93
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. I. , S. 93
I.
1165.
Notum sit omnibus principibus sub ditione regis Hungarie existentibus, tam modernis, quam posteris: Quod ego Stephanus Dei gratia sublimis, ac triumphator Hungarorum rex, Geyse illustrissiimi regis filius, paterni regni gubernacula Deo annuente obtinens, ad remedium anime patris mei, mecque saluti, et fratrum meorum pro- videns, monasterio AlmiAacis, in honorem S. Margurethe in Meches constructo hanc helemosynam institui: ut quicunque deferentes sal per portam Meches transirent, de singulis curribus de uno salinorum, ad regiam partem pertinentium, unum lapidem salis predicto mona sterio darent. Si vero contigerit, quod aliquando pro salibus predictis denarios in partem regis acceperint, de singulis curribus unius lapidis pretium, de parte regis predicto monasterio semper solvatur. Factum autem est hoc anno dominice incarnationis MCLXV, anno regni mei IV. consensu cunctorum principum meorum tam episcopo- rum, quam comitum, videlicet: Luce Strigoniensis archiepiseopi, Macharii episcopi, Thome episcopi, Joannis electi, Ompud palatini comitis, Fulconic comitis, Micbud comitis preconum, Esav comitis. Quod per Bicenium notarium nostrum scribi in charta presenti, et per Sudam magistrum capelle nostre sigillo regie majestatis nostre muniri precepimus. Si quis autem in posterum hoc regalc beneficium a monasterio predicto retrahere voluerit, non aliter, quam bestem, et dissipatorem rerum ecclesie illum anathematisamus.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) I. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/a79dfce1-c499-4f03-9546-f4c4a13f4f89/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success