Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. III. , S. 95
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. III. , S. 95


III.
11!»l, 20. Dec.
Coelestinus episcopus, servus servorum dei, venerabili fratri Strigoniensi arcbiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem. —
Cum autem ecclesia Teutonicorum Vltrasilvanorum in pre-
posituram liberam sit instituta, et eisdem, quibus et alie praepo- siture exemte, libertatis insignibus redimita, et eandem authentico scripto clarissimus in Christo filius noster B. illustris rex Hungarie, studuerit communire, quam etiam dilectus filius noster, Gre- gorius, S. Marie in porticu diaconus cardinalis, tunc apostolice
1) Jetzt Pordepitaka.
sedis legatus, privilegii sui munimine roboravit; et apostolica post- modum auctoritas conflrmavit; eandem institutionem ratam habentes precepimus nostri registri serie contineri, perenni memoria dura- turam. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre con- firmationis et constitutionis infringere, vel ei ausu lemerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit, indignationem omnipo- tentis dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum eins, noverit se incursurum. Dat. XIII kal. Januar. Pontificatus nostri anno primo.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) III. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Siebenbuergen/ac68ceb8-f8e0-4217-8fca-482d7e65c452/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success