Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. XIV. , S. 104
XIV.
1218,19. April. Rom.
Honorlus episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fratribus hospitalis sancte Marie Teutonicorum Jerosolimitan. Salutem et apostolicam benedictioncm. Cum a nobis p etitur, quod iustum et honestum tam vigor equitatis, quam ordo exegit rationis, ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Cum igitur venerabilis (Vater noster W. Ultrasilvanus episcopus con- siderans pericula et labores, quos terram de Burza vacuam et inhabi- tatam vobis a carissimo in Christo filio nostro Andrea rege Ungaro- rum illustri, ad cuius dominium pertinere dinoscitur, regia libertate (liberalitate?) collatam, defendendo a paganorum incursibus susti- netis, decimas ipsius terre ab eius incolis tam futuris quam pre- sentibus exsolvendas nec non et ecclesias edificandas ibidem domui vestre consensu capituli sui concesserit, decimis Ungarorum et Siculorum si eos ad dictam terram transire contingeret et presen- tatione a vobis de presbyteris instituendis in ipsis ecclesiis facienda, nec non iurisdictione caussarum criminalium, que ad destitutionem pertinent sacerdotum, procuratione quoque iuxta formam canonicam moderata, si eum ad partes illas venire contingeret, sibi ac suis successoribus reservatis, nos vestris iustis precibus inclinati, con- cessionem ipsam, sicut pie et provide facta est, et in ipsius episcopi litteris super hoc factis plenius continetur, auctoritate apostolica con- firmamus et presentis scripti patrocinio communimus; quorum teno- rem ad majorem firmitatem jussimus de verbo ad verbum praesentibus annotari. (S. Urk. Nr. XIII.)
13
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confir- mationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumserit, indignationem omnipotentis dei et bea- torum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Lateran. XIII. kal. Mail. Pontificatus nostri anno secundo.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) XIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/c1a3ecf1-fac7-451e-b680-c2a97f608939/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success