Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. LX. , S. 155
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. LX. , S. 155


LX.
1240, 21. März.
lirlu, Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Hame, Sei-nie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque rex, universis Christi fidelibus, presentem paginam inspecturis, salutem in vero salutari. Quia bone rei eonsensum prebere, et presentis vite subsidium et future remu- nerationis expectat premium, ut diuini operis fructum circa pictatis opera propensius exequentes, temporalia felici commercio sempiternis commutemus, et vt regularium virorum, qui juxta euangelicam veri- tatem et regulam beati Benedicti relictis omnibus Christo, spretis diuitiarum jactantiis, jugiter inherentes, mente devota famulantur, vti- litatibus providentes, eorundem precibus nos ac nostri successores, vna cum regnis nostre jurisdictioni subjectis in pace perpetua perse- uerent; sancto ac venerabili conuentui monasterii Cistercii, in sub sidium expensarum, quas annis singjulis nd vsum generalis capituli totius ordinis sunt faeturi, quasdam ecclesias in Burcia, in partibus Transiluanis, videlicct castrum sancte Marie1) montem sancti Petri*), montem Mellis3), et Tartilleri*), in quibus dioecesanus episcopus nihil jurisdictionis obtiuet seil ad nos specialiter et imme- diate pertinet, cum prouentibus, juribus, ac omnibus suis pertinentiis duximus confereudas: statuentes futuris temporibus inuiolabiliter obseruari, vt infra parochias seu territorium dictarum ecclesiarum nulla deinceps, absque ipsorum consensu, ecclesia vc-l capella de nouo construatur, nee altaria erigantur, nec coemeteria consecrentur.
11 Harieoburg im Burzeuland.
•) Petersberg „ „
a) Honigberg „
«) TartUu
64
Si vero ipsorum permissione et consensu edificata fuerit, ad eosdem fratres pleno jure deuoluatur. Verum quia tempore nostre collationis, ecclesie prenominate nondum vacabant, et ideo Cistercienses earum prouentns ad plenum adipisci non poterant, ordinauimus, et inuiola- biliter volumus obseruari, vt hi, qui earundcm ecclesiarum prouentus ad presens percipiunt, fratribns Cisterciensibus, vel eorum nuntio MKIIII marcham argenti de qualibet ecclesia singulis annis in assumptione beate Marie soluere teneantur, omni contradictione et dilatione cessante; ut ex hoc euidenter appareat, easdem ecelesias nomine Cisterciensium, quoad vixerint detineri, et jus patronatus ad ipsos Cistercienses in perpetuum pertinere. Interim autem, quod pre- fatis ecclesiis vacantibus Cistercienses earum prouentus ad plenum valeant possidere, singulis annis in assumptione beate Marie de camera nostra apud Strigonium, centum marchas argenti eisdem Cisterciensibus integraliter persolui faciemus. Sed postquam pre- dictas ecclesias libere possederint, nos a solutione centum marcbarum erimus expediti. Vt igitur hec nostre concessionis pagina inuiolabilis in posterum perseueret, eam dupplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum Bude per manum magistri Stephani, aule regle can- cellarii, et prepositi Titulensis, Strigoniensi sede vacante, venerabili Vgulino Colocensi archiepiscopo, Bartholomeo Quinqueccclesiensi, Gregorio Jauriensi episcopo, Cleto Agriensi, Bartholomeo Vesprimi- ensi episcopo, Mathia Vaciensi episcopo, et postulato Strigoniensi, Regnaldo Vltrasiluano episcopo, Stephano Zagrabiensi, Basileo C«na- diensi, Benedicto Varadiensi, episcopis ecclesias Dei feliciter guber- nantibus; Benedicto preposito Budensi et aule regie vicecancellario, Thoma preposito sancti Laurentii, et comite capelle nostre. Dionysio palatino et comite de Zonuk, Joanne domino Syrmie et comite Bachiensi, Andrea comite Posonieusi et judice curie nostre, Dominico magistro tawornicorum et comite Bichorensi, Mattheo magistro dapiferorum et comite Nitrie, Dionysio magistro agasonum, et comite Timisiensi, Laurentio magistro pincernarum et comite agasonum, Pousa voivoda, Oslu bano de Zeureno, Demetrico comite Rudruge, Blasio comite de Keune, 'Paulo comite Albensi, Balduino comite Ferrei castri, Chakiu comite Supruniensi, Luca comite Musunensi, DemetrioCenadiensiSaulo Orodiensi, et ceteris quam plu- ribus comitatus regni nostri tenentibus. Anno gratie millesimo, ducen- tesimo quadragesimo XII. Kai. Aprilis regni autem nostri anno quinto.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) LX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Siebenbuergen/c6d9bdff-355f-4944-98a7-d288e30b7017/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success