Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. XLVI. , S. 140
XLVI.
1231.
Andreas, Dei gratia, rex Hungarie, omnibus presentem paginam inspecturis, .salutem et omne Immun. Ad universorum notitiam volu- unis pervenire: quod cum strigoniensis ecclesia, quia ah ipsa, tan- quam a matre ceterarum ecelesiarum et magistra, ecclesiastica reci- pimus sacramenta, prerogativa gaudere deheat speciali, statuimus, ut in loco, qui Oronos Wynch dicitur, quem locum cum suis pertinentiis eidem ecclesie nullo participiante contulimus, in recompensationem damnorum, que tam episcopus, quam ipsi canonici pro nobis perpessi sunt, ilum essemus in servitio Jesu Christi, quilibet currus, cuiuscun- que sit, inde pertransiens, et sales deferens, unum salem conferat capitulo pro tributo, scilicet duos kulus. Ut autem hec nostra oon- slilntio robur habeat firmitatis, litteras nostras concessimua sigilli nostri munimine roboratas. Si quis autem nostre constitutionis contemptor cxtiterit, condemnamus eum regali iudicio, tamquam statuti regii contemptorem. Datum A. D. MCCXXXI. regni autem nostri XVIII.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) XLVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/cb4cb665-3d14-476c-9d0f-072fd9cdaffd/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success