Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. LIV. , S. 148
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. LIV. , S. 148


LIV.
1233.
Bela dei gratia primogenitus regis Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Bulgarie Comanieque. Universis ad quos presentes litere convenerint et pervenerint, salutem in salutis auctore. Regie incumbit excellentie metiri merita singulorum, et unicuique pro meritis respondere, quippe ut famulantium mentes fervore fidelitatis accincte,magis ac magis ad exercenda virtutis opera inflammentur. Notitie igitur presentium ac futurorum harum serie volumus lim' manifestum, quod nos dilecti et fidelis nostri comitis Corlardi, filli Cryspanni seruitia, que patri nostro et matri nostre reverendis, postmodum vero nobis a primevis pueritie nostre tem- poribus exhibuit indefesse, mente thenus retinentes, quia sumptibus suis multiplicibus non pepercit, et labores corporales in regno, et extra regnum alacriter tolleravit. Nos ergo labores ipsius pre oculis nostre mentis habentes, licet modicum, in rccompensationem tamen tot et tantorum servitiorum suorum quandam nostre donationi terram convenientem, Loystha vocatam, ab aqua Lothur vocata, que fluit ad aquam Olth, cum omnibus utilitatibus suis et pertinentiis dedimus, donavimus ac contulimus ipsi comiti Corlardo, et per eum suis here- dibus, heredumquc suorum successoribus iure perpetuo, et irrevoca- biliter possidendam et habendam. Ne autem super hac nostra dona- tione aliqua in posterum possit fieri cavillatio vel detractio, presentes literas scribi fecimus, et dupplicis sigilli nostri munimine roborari. Datum per manus Matthie prepositi Zagrabiensis, et aule nostre
57
vice-cancellarii. Anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo trigesimo tertio. Pous thavernicorum, Andrea filio Stephani dapi- ferorum, Belus, filio Otlu pincernarum, filio Solum agazonum nostro- i IHM magistratus tenentibus. Dionisio cum magno nasu waywoda existente.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) LIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Siebenbuergen/e17d819c-e16f-4604-a85f-c359e26b0b7f/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success