Charter: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976-1668) 1281 XII 01
Signature: 1281 XII 01
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. Dezember 1281, Herzogenburg
Probst Ortolf von St. Georg zu Herzogenburg erkennt als Abgesandter des Bischofs Weichard von Passau zwischen dem Stifte und dem Pfarrer Watizlaus von Laasdorf über Zehente daselbst.Source Regest:
LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 146
LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 146
C, 170 nr. 292.
Nos Ortolfus dei gracia prepositus Sancti Georii in Herczogenburch notum facimus universis tam presentibus quam futuris, quod, cum ex delegacione reverendi in Christo patris domini Weychardi ecclesie Pataviensis episcopi de causa decimacionis trium vinearum pertinen cium ad ecclesiam de Lastorf, quas dominus Watyzlaus plebanus eiusdem loci propriis excolit sumptibus, cognoscere iuris ordine de beremus intemptante domino E. preposito et conventu ecclesie sancti Yppoliti pro ipsis decimis accionem contra plebanum eundem, ante omnia attemptavimus ex officio nostro partes ad concordiam revocare. Quia tandem electis arbitris primo et principaliter electa communiter persona nostra, salva nobis iurisdictione delegata, ac a parte domini prepositi de Sancto Ypolito et suo conventu domino Gregorio de Reychersperg canonico et magistro H. de Meyrn electis, ex parte vero domini Watizlai plebani de Lastorf domino Arnoldo canonico confratre nostro et magistro Johanne Romano plebano de Suzgretz Olomucensis diocesis electis, de communi parcium consensu predictam questionem terminavimusb arbitrando et sentencialiter ordinavimus tali forma, ut predictus dominus plebanus in predictis vineis recognosceret predictis dominis de Sancto Ypolito ius tollendi decimas de vineis prelibatis, quod coram nobis publice recognovit. Sed decrevimus arbitrando et ordinavimus,c ut idem plebanus tempore sui regiminis in eadem ecclesia de Lastorf de predictis vineis non solvat decimam vini sed singulis annis tempore vindemiarum solvat XXX denarios usualis monete nunciis predicti domini prepositi in signum iuris et nomine decimarum. Post regimen vero predicti plebani in dicta ecclesia quocunque modo predictus dominus prepositus et suus conventus de predictis vineis tollent de cimas integre suo iure. Sed si predictus plebanus tempore vinde miarum neglexerit vel contempserit predictam solvere pensionem nomine decimarum, extunc deinceps cum integritate decimam vini solvat. Addicimusd eciam nomine pene, quod, si qua pars huic nostro arbitrio sive nostre ordinacioni stare non curaverit vel eciam presumpserit contraire, quod cadat a tota causa et de cetero in quolibet iudicio nullatenus audiatur. Cui ordinacioni sive arbitrio partes presentes consenserunt ipsam concorditer approbantes. In cuius rei testimonium et cautelam presentem literam nostris sigillis, scilicet nostro proprio et nostri conventus fecimus roborari. Datum et actum apud Herczogenburch, anno domini millesimo ducentesimo octuagesimo primo kal. decembris, presentibus testibus subnotatis, qui sunt dominus Ekhardus, dominus Ortolfus canonici de Sancto Ypolito, dominus Bertoldus sacerdos, item dominus Eberhardus decanus, magister Theodricus plebanus in Herczogenburch, item dominus Albertus, dominus Dietricus, dominus Conradus, dominus Wolfkerus, dominus Otto, Grumicus,e Trosto, Chunradus canonici ecclesie Sancti Georii in Herczogenburch et alii quam plures.
Source Fulltext: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 146-147
Original dating clause: primo kal. decembris
Language:
Notes:
1a que (ausgeschrieben) wozu jedoch terminavimus und ordinavimus nichtPrädicat sein könnten. b terminavius, man könnte auch terminamus lesen. c ordinavius (ordinamus).d statt adiicimus, oder adicimus (S. 155, Z. 12). e so! vielleicht grammaticus.
Places
- Herzogenburg
St. Pölten, Augustiner Chorherren (976-1668) 1281 XII 01, in: Monasterium.net, URL </mom/StPCanReg/1281_XII_01/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success