Urkundenbuch der Stadt Leipzig, No. 21. 1292. 26. Aug. , S. 51
Urkundenbuch der Stadt Leipzig, No. 21. 1292. 26. Aug. , S. 51
No. 21. 1292. 26. Aug.
Nos Albertus dei gratia Thuringorum lantgravius et Saxoniae comes palatinus recognoscimus et universis lianc literam intuentibus cupimus esse notum, quod cum venerabili domino nostro .. Mersburgensi episcopo placitavimus in hunc modum, quod dictus dominus epiecopus et ecclesia Merseburgensis duas sedes iudiciales scilicet Ranstete et Lucin cum hominibus, bonis liberis et infeodatis, castris curiis et uni versis bonis quocunque censeantur nomine in Ins iudiciis contentis retinere debent perpetuo possidendas. Has quidem sedes iudiciales cum praenominatis bonis, quas praefatus dominus noster episcopus nobis in feodo contulerat, in manibus suis resigna- vimus et bis praesentibus liberalster resignamus, renunciantes omni iuri quod nobis in iani dictis bonis quornodolibet conpctebat vel conpetere videbatur, nihil iuris penitus nobis in eisdem in posterum vendicantes. Praeterea praefato domino episcopo et ecclesiae Mersburgensi duo milia marcarum argenti solvere tenemur in terminis infra scriptis pro eo, quod nobis contulit civitatem Lipzk cum duobus iudiciis in Rotowe
-HJ
videlicet et in fossato Lipzk, castrum quoque Novam curiam*) et civitatem Grimme cum universis praedictarum munitionum pertinentiis, quae illustris princeps Fridericus Misnensis marchio bonae memoriae patruus noster a dicto domino episcopo et ecclesia Mersburgensi in feodo tenuerat et habebat. Nos siquidem bona praefata a iam dicto domino episcopo recepimus ad vitae nostrae tempora possidenda hoc proviso, quod douiinus episcopus eadem bona conferet, cui ipsa voluerimus conferenda, et ut ille super praemissis iudiciis Ranstete videlicet et Lucin et universis bonis in Ins iudiciis con- tentis domino episcopo et ecclesiae Mersburgensi praestet consimilem cautionem. De praedicta vero pecunia a festo beati Martini proximo ad annum mille marcas argenti, deinde in festo beati Martini subsequente mille marcas eidem domino episcopo et suae ecclesiae persolvemus, talis videlicet argenti quod cum marca et lotone inarca puri argenti poterit comparari. Si vero dicta pecunia in praenotatis terminis soluta non fuerit, dominus episcopus ipsani sub usura recipere poterit et debebit, ita quod super singulas quinque marcas loto supercrescet singulis septimanis et sie stabit a festo beati Martini proximo usque ad tres annos proxime subsequentes, et si tunc iam dictam pecuniam cum usura in termino pracnotato non solverimus, ex tunc illustris princeps Otto marchio Brandeburgensis eandem domino episcopo et ecclesiae Mers burgensi solvet et ipsani super obligata sibi pignora conputabit, quae pignora domi nus episcopus ex tunc sine omni suspicioue praefato marchioni praesentabit et ea volumus perdidisse. Ista sunt pignora quae domino episcopo et ecclesiae Mersbur gensi pro iam dicta pecunia obligavimus, videlicet Novum castrum cum civitate Vri- burgb), Ekkardesberge cum civitate et cum iudiciis et universis bonis liberis et infeo- datis, quae ad munitiones pertinent supradictas, excepto conductu quod geleide dicitur per Thuringiam, quem nobis volumus reservari. Insuper saepe dictam pecuniam Mersburg praesentabimus et solvemus cum pondere, quod in camera domin i cpiscopi extitit ab autiquo. A praenorainato quoque domiuo episcopo civitatem Grimme cum universis suis pertinentiis iusto feodali titulo recepimus, sicnt Fridericus Misnensis marchio felicis memoriae patruus noster ipsam ab eoclem episcopo dicitur tenuisse. Hoc addito, quod si dominum iam praefatum medio tempore quod absit decedere contingeret, dictam pecuniam domino Bartholomaeo custodi et Cunrado Hebestreit canonicis Mersburgensis ecclesiae, domino Heysoni de Scapowe et Ulrico de Zweim militibus praesentabimus et solvemus sub couditionibus supradictis. In cuius rei testimonium haue praesentem literam conscribi iussinms et nostri sigilli munimine roborari. Nos quoque Otto dei gratia Brandeburgensis et de Landesberch marchio praenominati principis precibus inclinati huic literae nostrum sigillum duximus appo- nendum. Testes huius rei sunt Geuehardus de Querenvorde, Hermannus de Myla, Guntherus de Slatheym, Conradus de Redere, Otto de Povch, Conradus Hebestrit canonici Mersburgenses, Alwardus praepositus in Repin, Heyso de Mersburg, Ulricus de Zweim milites et alii quam plures tide digni. Actum et datum Mersburg anno domini M". CC°. nonagesimo secundo in tertia feria post festum beati Bartholomaei apostoli.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Merseburg. Beide Siegel sind abgefallen. Peiferi Memorabb. Lipsiens. p. 134.
a) Natiuhof. Eph. Griiuma. b) .Schloss und Stadt Froiburg. Kreid Qucrfurt.
17
Urkundenbuch der Stadt Leipzig, ed. Posern-Klett, 1868 (Google data) No. 21. 1292. 26. Aug. , in: Monasterium.net, URL </mom/StadtLeipzig/924d1405-edb4-47f1-b58e-0eb38f26acbe/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success