99999999
Propst Pabo bestätigt den unter seinem Vorgänger geschehenen Verkauf einer
Mühle zu Pirawart an Wernhard von Schweinbart. Dat. Klosterneuburg 22. Nov. 1282. Nos Pabo
dei gracia prepositus, totumque Collegium Ecclesie Nevmburgensis notum faeimus vniversis
tam presentibus, quam futu- ris quod cum Meinhardus dictus Rueppel quoddam molendinum
situm in Pyrchenwart in parte ville inferiori temporibus domini Nycolai prepositi
antecessoris nostri ad servicium sexaginta denariorum pro quatuordecim libris denariorum
comparasset, et idem Molendinum cuidam discreto viro Wernhardo dicto deSweinwart
vendidisset. Ecce idem Wernhardus ad nos veniens humiliter petivit et devote, quatenus
sibi eandem empeionem nostris ac nostri Conventus litteris ad futurum periculum evitandum
vellemus confirmare, nichilominus tamen decem Iibras denariorum proinde exbibebat. Nos
vero ipsius precibus incli- nati prefatum Molendinum sibi et uxori sue domine Margarete ac
ipsorum heredibus justo iure, quod Purchrecht dicitur, dedimus sive confirmavimus perpetuo
possidendum. Ita tamen vt nobis censum pre- libatum, videlicet sexaginta denarios, in
festo saneti Michahelis solvant annis singulis de eodem. Insuper idem Wernhardus et uxor
sua domina Margarela sub obtentu Molendini prelibati firmiter promiserunt, quod si eos,
vel ipsorum heredes vendere contingeret Molendinum preliba- tum, nulli advene auf extraneo
dare debeant, sed tantum nostris Colonis in Pyrchenwart constitutis. In huius rei
testimonium dicto Wernhardo ac suis Heredibus hanc paginam dedimus sigilli nostri ac
nostri Conventus munimine roboratam. Testes sunt Domini Hiltpran- dus Decanus, Otto de
Arnsperg, Minhardus, Otto Camerarius, Hen- ricus pedagogus, Hcrtwicus custos, Paulus
Hospitalensis et ceteri Canonici Nevmburgenses, frater Henricus de Spanneberch, D. Fri-
dericus Hutstock, D. Wernhardus de Sweinwart, D. Albero de Pel lendorf Milites, Cholo
officialis, Chunradus Chobech, chunradus filius suus, Rugerus notarius, Hugo, Wernhardus
fratres de pellen- dorf, Gvndoldus officialis de Pyrchenwart, Vlricus Villicus, Mricus
sororius suus, Gundoldus, Henricus Hohenmorgen, et alii quam plures fide digni. Datum et
actum in Nevmburch anno domini M'CC'LXXX°. secundo. In die Sancte Cecilie virginis.
Source Regest: Urkundenbuch des Stiftes Klosterneuburg bis zum Ende des vierzehnten
Jahrhunderts, Nr. XXXVI. , S. 100