Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 96, S. 144
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 96, S. 144



No. 98. 1224. Nov.
Ludegerus dei miseratione abbas, (¿ozwinus prior totumque Cellensis niona- sterii capitulum omnibus in perpetuum. Ne gestae rei memoria processu temporis evanescat et pereat, discretorum virorum prudentia solet earn per litteras, a quibus robur firmioris testamenti reeipiat aeternarc. Sciant ergo praesentes et posteri, quod cum Misnense capitulum adversus monasterium nostrum coram vciicrabilibus viris (j. decano et H. canónico Magdeburgensibus iudieibus a sede apostólica delegatis super
91
varus dampnis et iniuriis gravera intenderent questíonera, dicti iudices pro bono pads laboraverunt et partes ipsas ad concordiam reduxerunt in hunc modura, scilicet quod Misnense capitulum omni actioni, quam super decimis de Vliza) et Cotenewiz1'), Ozstr- zow et Begarwizc) renunciaret similiter actioni dampnorum et iniuriarura, quam de foresto sive de alus quibuscunque Misnense capitulum adversus monasterium nostrum intendebat, hac tarnen interposita pactione, ut monasterium nostrum iam dicto capitulo in compensationem decimarum, iniuriarum pariter et dampnorum duos mansos et dimi- dium in villa Domizlawiz'1) daret, et insuper XV marcarum redditum annualem in competenti et idóneo loco situm infra triennium a tempore talis contractus saepius dicto capitulo liberum et expeditum designaret, medio autem tempore monasterium nostrum singulis annis in die beati Egidii de camera sua illas XV marcas iam dicto capitulo persolveret. Quam ordinationem monasterium nostrum ratam tenuit et pro parte sicut potuit explevit, illos praedictos duos mansos et dimidium in villa Domiz lawiz capitulo Misnensi, quos adhuc libere possidet, designando ipsius perpetuo usui profuturos, et de camera sua singulis annis ut debuit XV marcas persolvit, assigna- tionem vero ipsarum XV marcarum in certis bonis, unde capitulum Misnense singulis annis expediri posset, alus multis et arduis negotiis praepedientibus, cum tarnen plures anni pertíuxerint, minime persolvit. Postmodum vero IUI'" videlicet Kai. Decembris cum in ecclesia Misnensi maiore inter monasterium nostrum et fratres de Nozin pro sopienda discordia, quae inter nos et ipsos diutius steterat, per dominos Engelhardum Nuenburgensem et Cunradum Hildensennensem nec non et Brunonem Misnensem epi- scopos et dominum Ludewicum Thuringiae lantgravium tractaretur, saepius dictum capitulum per pracfatos episcopos nec non et lantgravium a nobis et priore et ceteris fratribus monasterii nostri praesentibus instanter postulavit, ut illarum XV" marcarum redditum annualem, ut supra dictum est, ipsi sine dilatione qualibet in certis bonis designaret vel designaremus. Nos igitur a supradicta forma concordiae recedere non volentes, dictis dominis ej)iscopis simul et lantgravio nec non et praefecto Misnensi et ipsi capitulo ñde data spopondimus, ut a festo purificationis sanctae Mariae proxime futuro infra annum multotiens dictas XV marcas Misnensi capitulo in bonis liberie et expeditis competenter ipsi adiacentibus assignaremus, i ta ut si a iam dicto festo purifi cationis usque ad festum Egidii ipsi capitulo Misnensi non fuerint assignata de camera nostra, tunc sicut hactenus ipsas XV marcas persolvamus. Nihilominus autem in sequenti festo purificationis ipsarum XV marcarum redditum annualem dicto modo capitulo Misnensi assignabinius, de quibus in festo Egidii proxime tunc sequenti et deinceps XV marcas expedite et absque omni calumpnia valeat recipere. Et ut haec ordinatio rata et inconvulsa permaneat, de consensu rutins nostri capituli nec non et Misnensis haue paginam sigilli nostri appensione roborainus. Huius rei testes sunt Engclhardus Xuenburgensis episcopus, Ciinradus llildensenensis episcopus, Tbeode- ricus abbas de Livonia, Waltherus praepositus de sancta Cruce, Albertus praepositus de Rizowe, Wilhelmus parrochianus de Stiele, Berwardus plebanus de Hagen et alii plures de online cleri. Laici autem: Ludewicus lantgravius Thuringiae, Hein-
Я) Eulllz. Par. Leuhen. b) К etzerga * «o mit I.oiiben Jetlt verbunden Vgl Beyer' Alt-Zelle S. SI. ?) Oatrau und Weicht U-r-ft*. Par. Jahna. d) Domaelwitz bol I.oniniatz.4Ch
92
riciis praefectue de Donin, Albertus praefectus de Aldenburg, Meinherus praefectus de Misna, Albertus praefectus de Dewin, Wolfuinus praefectus de Cice, Theodoricus praefectus de Kircbberch, Sifridus praefectus de Lizenic, Hermannus de Sconenburcb et alii quam plures. Acta sunt haec omnia in Misna anno ab incarnatione domini millesimo ducentésimo vicésimo quarto.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem wohlerhaltenen Siegel des Abts Ludeger an einem Pergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 96, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/018549b8-6ecb-4746-8d7a-30e7c53eabe7/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success