Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 213, S. 232
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 213, S. 232
No. 220. 1274. 18. Febr.
Gregorius episcopus servus servorum dei venerabili fratri . . episcopo Merse- burgensi salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis venerabilis frater noster . .episcopus Misnensis petitione monstravit, quod cum bonae memoriae W. Lubucensis episcopus ipsum super quibusdam limitibus seu terminis de Schydelowe") suae dió cesis, de quibus se per eundem Misnensem episcopum contíngebat violenter eiectum, coram dilecto filio . . abbate de Paradiso Cisterciensis ordinis Poznaniensis diócesis auetoritate litterarum bonae memoriae G. tituli saneti Laurentii in Lucina presbyteri cardinalis tunc in illis partibus apostolicae sedis legati traxisset in causam, ex parte ipsius episcopi Misnensis fuit coram eodem abbate excipiendo propositus, quod cum idem episcopus Lubucensis praefatum Misnensem episcopum super praedictis coram venerabili fratre uostro . . archiepiscopo Magdeburgensi eius metropolitano prius tra
ai Schleillu.
179
xisset in causam et penderet causa huiusmodi coram eo, prout erat legitime probare paratus, nee esset ab ipso arcliiepiscopo per appellationem vel alio legitimo modo recessum, per litteras eiusdem legati ad abbatem directas eundem, quae de hoc non taciebant aliquam mentionem, conveniri de iure non poterat nee debebat. Et quia praefatus abbas huiusmodi exceptionem legitimam admitiere contra iustitiam denegavit, episcopus ipse Misnensis sentiens ex hoc indebite se gravari ad nostram duxit audi- entiam appellandum. Cum autem idem W. Lubucensis episcopus viam sit universae carnis ingressus et dilectus lilius Guill. tunc canonicus Lubucensis ad regimen Lubu censis ecclesiae prout asserit sit assumptus, fraternitati time per apostólica scripta mandamus, quatinus si est ita revocato in statum debitum quicquid post appellationem huiusmodi in veneris temeré attemptatum1), causam ipsam ad eiusdem archiepiscopi, alioquin ad eiusdem abbatis remitías examen, appellantem in expensis legitimis con- dempnando. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timoré subtra- xerint, per censuram ecclesiasticam appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere. Datum Lugduni XII. Kalendas Martii pontificatus nostri anno secundo.
M. de Rocca. Nach dem Orig. im K. Haupt - Staatsarehiv zu Dresden mit dem Bleisiegel an hänfener Schnur.
1) atUmpiutn Orig.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 213, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/182e019c-4426-4cb8-84b1-78107de4785e/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success