Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 440, S. 464
No. 472. 1353. 31. Juli.
Nos frater Theoderieus abbas monasterii in Doberluch totusque ibidem con- ventus omnibus et singulis praesentia visuris, audituris seu lecturis recognoseimus publice protestantes, quod reverendi et dilecti nobis in Cbristo patres ac domini, domini in Porta, in Celia, in Buch, in Gruenhayn atque in Nova Celia monasteriorum abbates nobis de contributionibus eisdem a reverendis patribus ac dominis dominis in Campo et in Walkenrede monasteriorum abbatibus auetoritate generalis capituli inpositis amicabiliter satisfecerunt, quibus promisimus nihilominusque tenore praesentium pro- mittimus, quod in huiusmodi causa monasterio nostro et nobis a reverendo pâtre а? domino, domino Johanne episcopo Misnensis ecclesiae contra nostri ordinis libertates mota et diutine iam in Romana curia ventilata nihil omnino deineeps pro subsidio et defensione causae praeexpressae volumus extorquere. In cuius rei evidens testimonium praesentem litteram nostris sigillis dedimus communitam anno domini M". CGC". LUI", in vigilia beati Petri apostoli ad vincula.
Nach dorn Orig. im К. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden mit Siegelbruchstücken an einem Pergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 440, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/1c81c007-f5db-4574-a7fe-4ec94f16b85e/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success