useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 203
Signature: 203

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Witego genehmigt die von den Domherren Sifrid von Pegan und Conrad von Bona gemachten Schenkungen mehrerer Grundstücke in Grosszschepa an das Stift Meissen. Vgl. No. 304.
Source Regest: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 203, S. 224
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 203, S. 224

    Graphics: 
    x

    No. 211. 1270. 9. Juni.

    In nomine sanetae et individuae trinitatis amen. Witego dei gratia Misnensis episcopus, universis Christi fidelibus praesentem litteram inspecturis tarn praesentibus quam futuris salutem in omnium salvatore. Quae geruntur in tempore, ut ea nee tollat oblivio, nee temporum pereant intervallo, necesse est, ut scripti testimonio revi- viscant. Noverint igitur universi, quod dilecti in Christo dominus Sifridus de Pigauia nee non dominus Conradus de Boruz Misnenses canonici ecclesiae Misnensi nee non eiusdem canonicis utiliter intendentes, tres mansos sitos in villa Schepe, quos domi nus Tammo miles dictus de Schassowe ad manus nostras et uxor eiusdem domina Gepa similiter resignavit, solventes annuatim tres marcas et tres lotones argent! pon- deris Haynensis in censu cum omni iure et utilitate, sil vis, pratis et paseuis et pro- ventibus universis, qui iam dictis tribus mansis insunt vel inesse poterunt in futuro, emerunt pro triginta sex marcis argenti rini ab eodem milite domino Tammone et ab uxore sua et heredibus, accedente nostra volúntate pariter et consensu. Nos vero devotionem praedictorum dominorum sinceriter intuentes, piis eorum afFectibus incli- nati, hos tres mansos de communi capituli consensu donamus in proprium ecclesiae Misnensi et eiusdem ecclesiae canonicis tam praesentibus quam futuris perpetuo possi- dendos, relinquentes nihilominus arbitrio ipsorum, ut quilibet de sua portione istius census ordinet in ecclesia dumtaxat Misnensi, quicquid uterque decreverit ordinandum. Insuper dominus Conradus saepe dictus de Boruz per se et de rebus propriis emit a quodain milite domino Heinrico dicto de Burnis et eiusdem heredibus pro viginti qua tuor marcis argenti duos mansos, qui quondam dicebantur allodium, sitos in villa supradicta Schepe, quos idem miles a domino Taminone de Schassowe iure habnit feodali, ad cuius manus praefatus miles cum suis heredibus dictum allodium resigna vit, et dominus Tammo cum suis heredibus nobis similiter resignavit. Igitur cum iam dictus dominus Conradus hunc contractum ad honorem et utilitatem ecclesiae fecerit, eiusdem moti preeibus, habito consilio nostri capituli pariter et consensu, iam dictos mansos annuatim solventes duas marcas in censu ponderis Haynensis et tri ginta denarios legales cum omni iure et utilitate, sil vis videlicet, pratis et paseuis et proventibus universis, qui ipsis iam insunt vel inesse poterunt in futuro, dedinius et in proprium ecclesiae nostrae Misnensi et canonicis eiusdem praesentibus et futuris perpetuo possidendos, ita tarnen ut dominus Conradus de Boruz canonicus saepe dictus in ecclesia nostra Misnensi de praefato censu ordinet, quod decreverit ordinandum. Ne autem nostra donatio in posterum ab aliquo nostrorum successorum ex pravis et iniquis perversorum machinationibus aliquatenus infringatur, praesentem litteram con- scribi super eo et sigillorum nostri feeimus et capituli munimine roborari. Testes autem huius rei sunt dominus Conradus maior praepositus, dominus Bernhardus deca- nus totumque Misnensis ecclesiae capitulum, magister Johannes noster notarius et

    171

    canonicus Misnensis, dominus Heinricus Burlaban noster miles, Gothschalcus et Wicli- pertus nostri capellani, et quam plures alii fide digni. Datum in ecclesia nostra Mis- nensi, anno domini millesimo ducentésimo septuagésimo V. Idus Junii pontificatus nostri anno quarto.

    Nach dem Orig. ira Stiftsarohiv zu Meissen mit den Siegeln des Bischofs und des Capitels an rotli- sfidenen Fiiden.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.