Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 61, S. 117
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 61, S. 117


No. 62. 1196. 8. Apr.
Celestinus episcopns servus servorum dei dilectis íiliis capitulo Misinensi salu- tem et apostolicam benedictionem. Quia fratres et coepiscopos nostros praeter com mune debitum quadam speciali diligimus affectione, et eos paternae caritatis brachiis artius amplexamur, ex eorum contrariis casibus tanto gravius permovemur, quanto nobis officio et dignitate magis videntur coniuncti et in nostrae sunt partem sollicitudinis evocati. Sane cum de venerabili fratre nostro . . episcopo vestro olim sinistra quae- dam apostolatui nostro delata fuissent, quae suae famae contraria vidcbantur et ponti- ficali dignitati nullatenus consonabant, non potuimus mérito non moveri, donee exinde cognosceremus plenius veritatem. Comporto igitur ex vestra relatione aliorumque plurium prudentum et religiosorum virorum, quod ea quae adversus dictum episcopum malitiosé fuerant machinara, ex invidia potius et malivolentia quam ex aliqua procé dèrent ratione, audito etiam ex tenore litterarum venerabilis fratris nostri II. Albersta- tensis episcopi et dilecti lilii . . Magdeburgensis praepositi, quibus quaestio, quae inter praedictum episcopum et vos dicebatur agitari, a sede apostólica commissa fuerat examinanda, quod vos adversus eundem episcopum nullam proponeretis questionem, ipsum ad vos cum omni plenitudine gratiae sedis apostolicae remittinms et honoris. Ideoque discretioni vestrae per apostólica scripta praecipiendo mandamus, quatinus
/
64
omni occasione et excusatione cessante ipsi episcopo tanquam pastori vestro debitara impendatis obedientiam et honorem. Datum Laterani VI. Id. Aprilis pontificatus nostri anuo quinto.
Nach dem Orig. im K. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden mit dem Bleisiegel an hänfener Schnur. Köhler cod. dijil. Lus. I. Anh. S. 41 f.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 61, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/27913529-c6fa-4609-867c-1ad99cc6b83e/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success