Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 373, S. 388
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 373, S. 388


No. 403. 1331. 21. Aug.
In nomine domini amen. Henricus dei gratia Nuemburgensis ecclesiae episco- pus. Pateat universis praesentes legcntibus, quae pro veneratione conditoris altissimi fideliumque animarum salute per praedecessores nostros bonae recordationis cum matu- ritate debita facta reperimus, debcmus utique et volumus piis motibus exequi ac efficacem eis operam ministrare. Igitur quia piae memoriae dominus Viridis quon dam praedecessor noster, sicut constat nobis legittimis documentis et legalibus, Pro prietäten! bonorum villae in Gröbere cum omnibus iuribus et pertinentiis suis, ac ius patronatus ibidem, quae quidem bona tune ad proprietatem ecclesiae Nuemburgensis spectantia Johannes et Wienandus de Herstein, quondam ecclesiae nostrae vasalli ab ecclesia nostra in feodum posséderont et capitulo ecclesiae Misnensis vendiderunt et liberaliter resignaverunt, capitulo et ecclesiae Misnensi canonice donavit, dedit et tra- didit. Quorum bonorum possessionem quondam dominus Lutoldus dietae Misnensis ecclesiae decanus nomine capituli sui multis annis tenait ecclesiamque ipsam pluries vacantem contnlit virtute dietae proprietatis, donare pacifiée et quiete nos ipsius prae decessoris nostri vestigiis pie inhaerentes, donationem proprietatis bonorum praescri- ptorum in Gröbere et omnium iurium ac pertinentiarum eorundem ratam et gratam habentes, ipsam, sicut iuste et provide facta est, piaesentis scripti patrocinio confir mamos, sigillum nostrum in testimonium apponentes. Actum et datum Cycae anno domini M°. CCC". tricésimo primo feria IUI. ante Bartolomei apostoli.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem beschädigten Siegel des Bischofs an einem Pergament streifen.
à
333
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 373, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/30aaadc4-1621-4892-af43-55e19c463bbf/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success