Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 214, S. 233
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 214, S. 233


No. 221. 1274. 21. März.
Nos Withigo dei gratia Misnensis episcopus recognoseimus et tenore praesen- tium protestamur, quod pensata fidelitate ac servitiis, quae magister Waltherus Magde- burgensis decanus, noster concanonicus, multipliciter nobis et ecclesiae nostrae inpendidit, duas marcas pensionis annuae, quae dabuntur de quatuor mansis sitis in Prouduwe*) iuxta agros capellae sanetae Mariae Magdalenae in castro Misne, quas a nobis sua comparavit pecunia, ipso postulante а? consensu nostri capituli accedente, dedimus ecclesiae Misnensi perpetuo purae proprietatis titulo possidendas, ut de ipsis suus anni- versarius peragatur. Quas ad manus executorum sui testamenti de facto iam simpli- citer resignavit, dans eis liberam potestatem ordinandi de ipsis dictum testamentum, prout saluti animae praefati magistri Waltheri cum in vita turn post mortem convenien- tius ac magis eis videbitur expediré. Ut autem haec iirma et inconvulsa permaneant, nee ab aliquo successorum in posterum super ipsis ulla suscitetur quaestio nocitura, praesentem paginam in testimonium desuper conscribi fecimus et sigilli nostri ac capi tuli Misnensis appensionibus roborari. Actum anno dom. M°. CC°. LXX°. 1111°. XIIo. Kalend. Aprilis pontificatus nostri anno octavo.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den an Pergamentstreifen hängenden Siegeln des Bischofs und des Capitels.
ai Proda. Par. St. ЛТга.
23*
180
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 214, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/34d13598-e36d-416d-87d6-a3c5669acfe6/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success