Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 369, S. 385
No. 399. 1329. 29. Juni.
Nos Hermaimus et Meinherus dei gratia burcgravii in Misna universis et sin gulis in perpetuum, quibus litterae praesentes exhibitae fuerint, volumus esse notuni, quod discretis viris domino Petro de Martbach et domino Burkardo, pcrpetuis vicariis ecclesiae Misnensis, quatuor marcas argenti annui census, quas Petrus subditua noster in villa Messowe") de duobus mansis et de uno vbirschare ibidem hactenus dedit et dare singulis annis perpetué tenebatur cappellae sancti Georgii in Lesnitz, cum omni iure et utilitate quae in eisdem bonis hactenus sunt habita, aut nos habuimus quovis modo, nihil nobis in eisdem bonis iuris aut utilitatis reservantes iuste vendidimus, recompensa tarnen iam facta, et restauro sufficient dictae capellae sancti Georgii in Lesnitz in bonis aliis, adeo quod dominus Johannes iam plebanus in Lesnitz acceptato restauro cuius interest se et cappellam indempnem fore sentiens, omni inri, quod prae- textu cappellae eiusdem habere potuit aut ipsa cappella quomodolibet habuit, renunciavit publice libera volúntate. Appropriates igitur dictis quatuor marcis per illustrem quon dam dominum Fredericum marchionem Misnensem et nunc ad instantiam nostram per illustrem dominum nostrum Fridericum, filium eins marchionis, eadem propeietate bono rum eorundem translata ad cappellas videlicet sancti Johannis baptistae et sanctae Margarctae in ecclesia Misnensi, cum omnibus iuribus et pertinentiis, iuxta quod in appropriationis litteris continetur, dictus dominus Petrus de Martbach, et qui sibi successerint in cappella sancti Johannis baptistae lampadem ardentem singulis noctibus perpetuo, tarn de nunc appropriatis, quam de aliis bonis hactenus ad eandem cappel lam pertinentibus in solidum tenentur singuli procurare. In cuius rei testimonium praesentes litterae nostro dedimus consignâtes sigillo praesentibus honorabilibus vieis, dominie videlicet Alberto praeposito maiori, Lutoldo decano, Ileinrico de Gubin prae- posito Haynensi, Johanne de Strelis archidiácono Lusatiae, Hermanno praeposito Bude- sinensi, Johanne plebano in Lesnitz, Johanne de Lomatsch, Gunthero de Deere, Hugone de Tubinheim et ceteris fide dignis. Datum Misnae anno domini millesimo trecentesimo XXVIIII". in die beatorum apostolorum Petri et Pauli.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den Siegeln der Burggrafen Hermann (stehende Figur mit Wappenschild) und Meinher (Wappen ohne Helm). Hasclic Magazin VIH. S. 227.
a) Meaaa, Par. I.nmmatzech.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 369, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/3806d5bc-8442-42a6-b18b-6c941fb59564/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success