Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 342, S. 358
No. 370. 1319. 15. März.
Nos Wythego dei gratia episcopus ecclesiae Misnensis tenore praesentium publice protestamur, quod dominus Wy. felicis recordationis episcopus Misnensis, praedecessor noster, allodium in'Schylowe cum villa ibidem ac omnibus suis pertinentiis .. prae^ pósito, . . decano totique capitulo dietae ecclesiae nostrae iusto venditionis et emptionis interveniente titulo vendidit pro certa summa pecuniae quantitate. Nobis vero, qui eadem divina disponente dementia ad officium pastorale eiusdem ecclesiae sumus vocati, dubium de agris seu mansis, quos coci nostri et praedecessorum nostrorum pro eorum servitio nobis nostrisque praedecessoribus inpenso tenuerunt, fuit exortum, utrumque ad nos aut ad capitulum supradictum speetare deberent, tandem multis traetatibus cum canonicis dicti capituli hinc inde habitis, de veritate praetactorum bonorum omnium et mansorum informati fuimus et sumus sufticienter. Quare bona supradieta omnia et singula in Schylowe sita sive censuaba seu feodalia cum eorum iuribus et utilitatibus supradicto Misnensi capitulo plene et libere dimisimus, nihil iuris in eisdem bonis nobis aliquatenus reservantes, ita quod ipsum capitulum de praedictis bonis pro com- modo et utilitate ipsius ordinandi plenam et liberam habeat omnimode potestatem. In cuius rei testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum. Datum Misnae anno domini M°. CCC°. XVILII0. feria quinta post dominicam Uculi mei, praesentibus
303
dominis videlicet С. de Strele, R. praeposito Budësinensi et H. de Wratizlavia olim decano Misnensi, B. de Kethelicz, Al. de Lisenik praeposito Wurzinensi, Al. canó nico Misnensi et magistro H. officiali curiae Misnensis et H. nostro notario canónico Budësinensi et aliis quam pluribus ride dignis.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Siegel des Bischofs an einem Pergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 342, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/3dc69ca1-1f3d-4c83-af07-8f41a66f53ca/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success