Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 263, S. 277
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 263, S. 277

No. 284. 1288. 3. Apr.
Wittigo dei gratia Misnensis episcopus universis Christi fidelibus, ad quos scriptum pervenerit, salutem in omnium salvatore. Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi reeepturi, prout unusquisque gessit in corpore, sive bonum sive malura fuerit, cupientes igitur ad caritatis opera mentes tidelium excitare, devotionem vestram rogamus, monemus et in domino exhortamur, in vestrorum remis- sionem peccaminum iniungentes, quatenus ad hospitale et ad capellam in honore sanetae Conegundis virginis dedicatam fratribus domus Theutonicae extra muros Hallenses in subsidium, quibus facilitates propriae non suppetunt, de bonis a deo vobis collatis pias elemosynas et grata caritatis auxilia erogetis, ut per haec bona et alia, quae domino inspirante feceritis, ad aeterna gandía pervenire facilius valeatis. Nos etiam de omni- potentis dei gratia contisi omnibus veré contritis et confessis, qui hospitale et capellam praemissam in omnibus festivitatibus domini, videlicet nativitatis, circumeisionis, pascha, penthecostes, necnon in cunctis festivitatibus sanctae Mariae virginis et cum dicti fratres sacrum corporis domini sumere consueverint, et eisdera fratribus manum porrexerint adiutricem, sive devotionis causa in festivitatibus beatae Elizabeth а? Katharinae in domino visitaverint, quadraginta dies indulgentiarum de iniunetis sibi poenitentiis miseri- corditer relaxamus. Insuper omnibus misericordiae opera exercentibus in dicto hospitali, videlicet intirmos visitando, consolando а? de bonis a deo sibi concessis elemosynas lar- giendo, iterato quadraginta dies indulgentiarum relaxamus misericorditer, si tamen contriti fuerint et confessi. Datum llallis anno domini M°. CC°. LXXXVLII. III. Nonas Aprilis.
Nach dem Copiar. No. LX. aus dem IG. Jahrb. im Prov. Archiv zu Magdeburg fol. 50ь. Liidewig rell. mss. V. p. 127.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 263, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/45015ad4-7dc4-47cc-84a2-f19f9e8ced9b/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success