Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 389, S. 399
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 389, S. 399


No. 420. 1336. 12. Mai.
In nomine domini amen. Universis Christi tidelibus praesentes litteras respecturis nos Johannes praepositus, Ely. abbatissa, Kath. priorissa totusque eonventus saneti- monialium novae plantations in Dobelin salutem et orationes in domino Jhesu Christo. Omnium habere memoriam et rem gestam perlienniter memoriae commendare potius divinitatis quam humanitatis existit, et ideo ne ea, quae a nobis rationabiliter gesta sunt, oblivioni tradantur, scripti patrocinio confirmantur. Hinc est, quod tenore prae- sentium recognosciraus ac publice profitemur, quod cum nos propter utilcm emptionem bonorum in (¡runenberg et in Houkendorph ') et appropriationem eorumdem conqui- sitam oppressae esscmus onere debitorum, quae absque alienatione aliquorum bonorum nostrorum aliqualiter persolvere non possemus, de maturo consilio nostrorum' fidelium ac de libera volúntate et consensu omnium nostrum unanimi accedente, censuni nostrum XXVI solidorum legalium denariorum situm in Albrechticzb) de agris, quos tenet Arnol- dus civis in Lommacz, annuatim solvendum, vendidimus perpetuae vicariae institutae in ecclesia Misnensi in honore gloriosae virginis Mariae, sanctorum Jacobi et Mathci apostolorum ac beatorum Ceorgii et Dorotheae martyrum, quam discretus vir dominus Heynricus dictus de Crischow habet in praesenti, pro XII sexagenis grossoruni Pra- gensium iusto emptionis et venditionis titulo interveniente cum proprietate qua posse- dimus multis annis, praesentibus etiam protestantes, pecuniam supradictam totaliter nobis esse solutam et conversam cum summa diligentia in nostri monasterii utilitatem. In cuius rei niaiorem certitudinem praesentem litteram scribi fecimus ac nostri sigilli munimine solidari. Testes huius rei sunt honorabilis vir dominus Heynricus de Gubin praepositus Haynnensis, dominus Nicolaus de Koczinrade, dorn. Her. de Lubiii, dominus Burchardus perpetui vicarii ecclesiae Misnensis, dominus Johannes plebanus in Lubin, dominus Fridehelmus plebanus in Russin, dominus Johannes rector altaris monasterii nostri, Nicolaus de Brûx, Friczko de Sczewicz cives in Dobelin, Thiczko de Albea ift. 3W, et Theodericna Magnus cives in Misna et alii quam pluies tide digni. Datum Misnae anno domini M°CCC° XXXVIo in die dominica infra oetavam ascensionis domini.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Siegel des Convents an einem Pergamentstreifen.
ш) Orünliclitenbcrg bei Waldhctm uml da* dahin cingepfarrte Hiic ken d orf. b) Vgl. No. 410.
344
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 389, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/4bb89476-ce41-4b85-8176-168637c1f461/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success