Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 199, S. 219
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 199, S. 219
No. 207. 1269. 1. Febr.
In nomine sanetae et individuae trinitatis amen. Cvnradus dei gratia praepo- situs, Bernardus decanus totumque Misnensis ecclesiae capitulum universis liane lit— teram inspecturis salutem in eo, qui est omnium vera salus. Quoniam singulis ius suum integrum est servandum, ut sie quiete vivant homines, nee cuiquam dissidendi materia tribuatur, rationis intéresse dinoscitur, ut quae piae devotionis atfectu gerun- tur, sic enucliet, limitet et distinguât, ne alla postmodum interveniente calumpnia deflorentur. Hinc est quod universis Christi fidelibus tarn praesentibus quam futuris
— 166
cupimus esse notum, quod dominus Cvnradus dictus de lioruz noster coneanonicus de salute sua sollicitus, cupiens summopere in ecclesia nostra nuraerum sacerdotum deo famulantium augmentan, ob reverentiam et honorem patronorum nostrorum beati Johan- nis apostoli sanctique Donati martyris, capellam in ambitu nostro propriis facultatibus construxit nomine perpetuae vicariae, quam in honore sancti Andreae apostoli conse- eratam dotavit redditibus inferius annotatis. Dos autem haec est: in Schepe") tres mansi et dimidius, quos comparavit a domino Tammone de Schassowe suisque here- dibus, quorum duo vulgari nomine Vorwerk dicti sunt, mansusque et dimidius curiis superioribus attinentes, solventes insimul tres mareas et dimidiam ponderis Haynensis sub his terminis, in festo beatae Walpurgis Septem fertones, et in festo sancti Michaelis septem fertones, quatuor solidos et quatuor dcnarios et dimidium, in pascha pro ser- vïtio quartum dimidium scoccum ovorum et cáseos, in festo sancti Michaelis et carnis- privio quatuordecim pullos, quos episcopus Witego, a quo in feodo habebantur, cum omni iure in proprium ecclesiae nostrae dedit. Item unum talentum in curia Johannis de Wilandisdorph, quae sita est apud minores fratres super Trebescham in Misna, quod a Christano de Vriberc et suis heredibus comparavit, et hoc Bartholomei solet dari. Item in Wjlandisdorph et in СтпшЬа?Ь.b) triginta duo modii decimae siliginis et totidem avenae eiusdem civitatis mensurae, qui ibidem sunt in festo beati Martini praesentandi, quos a fratre Hugoldo et a domino Thymone et Heinrico fratribus, aliis- que eorum heredibus comparavit. Haue etiam episcopus Albertus in proprium eccle siae nostrae dedit. Item in Sthetzc) comparavit duo talenta a domino Johanne dicto de Aldenberge suisque heredibus, quae debentur de duobus mansis, quorum unum datur Walpurgis, reliquum Martini a quodam rustico nomine Rodewano, vel ab iis, qui in ipsis mansis sibi fuerint successuri. Et haec duo talenta episcopus Cunradns in proprium ecclesiae nostrae contulit perpetuo possidenda, quorum unum dietae capellae dotis nomine assignavit, volens reliquum per vicarium suum, postquam domi nus de praesentis vitae medio eum evoeaverit, in anniversario eins inter dominos nostros distribuí praesentes dumtaxat in vigiliis et in missa, ita tarnen ut hospitali exinde decima debita ministretur. Potestate conferendi dietam capellam alicui idoneae personae, quae pro ipso in choro deserviat, sibi quoad vixerit reservata, postmodum vero ad decanum, quieunque pro tempore fuerit, eius collatio pertinebit. Idem autem vicarius post obitum domini Cnnradi singulis diebus festivis in eadem capella missam de die et qualibet septimana missam unam de beata virgine Maria, seeundam pro defunetis, et tertiam quameunque voluerit pro anima sua, dum commodius poterit cele- brabit. In anniversary's quoque praepositorum domini Heinrici felicis memoriae et Sifridi amministrabit duos céreos in vigiliis et in missa, quos ad usus suos completo officio reservabit. Ceterum saepedictus Cnnradus tres fertones sitos in Cossebuded), quos emit a domino Gotscalco Misnensi decano, et a domino Gerhardo praeposito sanctae Oucis testamentariis magistri Christofori Misnensis canonici, de quibus Petrus filins Nowak vel sui heredes soient dare Michaelis fertonem, Martini vero dimidiam marcam per memoratae capellae vicarium sie distribuí censuit, ut in anniversario eius ex ipsis octo solidi vicariis tarn perpetuis quam temporalibus in vigiliis et in missa
a) Vgl. No. »U4. b) Vgl. No 188. ?) Vgl. No. 189. d) Vgl. No. 193.
167
praesentibus aequaliter partiantur, de Septem vero residuis dabuntiir ecclesiastico qua tuor denarii et custodi pro talento cerae ad duos céreos octo denarii, quibus in festo sancti Andreae infra matutinas ad pulpitum luminetur, et sex solidi residui deser- vientis capellae pretium sint Scolaris. Volens quoque idem Cunradus festum beati Andreae ex devotione speciali in choro tamquam unum de summis testis peragi habito consensu capituli, agros sitos in superiori Wartac), quos erga Hartungum de Paseliz pro sex marcis comparavit, sito ibidem donavit et adiunxit allodio, quod Hugonis de Goluz fuerat, deservienti vineae in Libeneke, ut de ipsa vinea duae urnae vini, una dominis et altera sociis in ipsa festivitate choro suam praesentiam exhiben- tibus perpetuo annis singulis ministrentur. Ne autem ab aliquibus in posterum huius- modi laudabile factum immutari valeat aut infringí, praesentem litteram super eo conscribi et eandem sigillis domini nostri Witegonis Misnensis episcopi et nostri capi tuli fecimus roboran. Datum Misnae anno domini M°. CC°. LXIX". Kai. Febr.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den wohlcrhalteneii Siegeln des Bischofs und des Capitels an Fäden von weissem Zwirn.
и) О bo rw artli a. I'ar. BHeeauitz.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 199, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/56dd4dd4-671d-4918-badc-e83f9b5e6bbc/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success