Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 143, S. 182
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 143, S. 182
No. 146. 1249. 23. März.
Innocentius episcopus servus servorum dei, dilectis filiis . . praeposito, . .
decano et capitulo ecclesiae Misnensis salutem et apostolicam benedictionem. Licet is,
de cuius muñere venit, ut sibi a fidelibus suis digne а? laudabiliter serviatur de
abundantia pietatis suae, quae mérita supplicium excedit et vota bene servientibus
multo maiora rétribuât, quam valeant promereri, nihilominus tarnen desiderantes red-
dere domino populum acceptabilem, fidèles Christi ad complacendum ei, quasi quibus-
dam illectivis muneribus, indulgentiis scilicet et remissionibus invitamus, ut exinde
reddantur divinae gratiae aptiores. Cupientes igitur ut ecclesia vestra in honorem
beati Donati confessons et episcopi dedicata, congruis honoribus frequcntetur, omnibus
vere poenitentibus et confessis, qui. ecclesiam ipsam in festo praedicti confessons et
usque ad octavas eiusdem annis singulis visitarint quadraginta dies de iniuncta sibi
poenitentia misericorditer relaxamus. Datum Lugduni X. Kal. Aprilis, pontificatus
nostri anno sexto.
Aussen: f Brant f
Nach dem Orig. im Stiftsarehiv zu Meissen mit der Bleihulle an Fäden von rother und gelber Seide.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 143, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/62d7c536-f294-4fd9-a784-44fa584f0719/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success