Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 394, S. 403
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 394, S. 403
No. 425. 1337. 20. Nov.
Nos Adilheydis de Schowinwost, Hermannus, Richardus et Henricus fratres burgrauii de Golsin scire cupimus universos praesentium notitiam habituros, quod de communi consilio et consensu tres marcas annui census in opido Mogelin vendidimus venerabili in, Christo patri ac domino nostro domino Wythegoni Misnensis ecclesiae episcopo pro quindecim sexagenis grossorum Pragensium, quos idem dominus noster et pater iam pagavit, quem censum resignavimus et praesentibus resignamus praesen- tes, absentes vero resignare promittimus praesentibus, quandocumque ad praesentiam dicti domini nostri veniemus. Insuper nos Berengarius de Schowinvost, Adilheydis conthoralis sua praedicta, nosque Hermannus, Richardus et Henricus fratres praenotati de Golsin promittimus in solidum ac coniuncta manu praedicto domino nostro episcopo et capitulo suo, quod mater nostra Adilheydis saepedicta omni inri а? impetitioni, quae sibi posset in futurum competeré, cum suum fuerit dotalitium, praesentibus renuntiat, ita quod ammodo nullum nobis nee matri nostrae ius competat repetendi vel impetendi bona supradicta, sed cum omnibus pertinentiis suis in antea ad ipsum dominum nostrum et ad ecclesiam suam Misnensem pertinere debebunt. In cuius rei testimonium sub sigil- lis nostris dedimus praesens scriptum. Datum Mogelin anno domini M°.CCC".XXXVH°. in crastino beatae Elyzabeth praesentibus nobili viro domino Heynrico de Coldicz, avún culo nostro, Johanne de Milticz, Johanne de Brandeyz, domino Werhero et Johanne fra- tribus de Limpach, Johanne de Perez plebano in Koldicz, Th. de Limpach plebano in Mogelin, Bartholomeo fratre suo, Bertoldo de Wychinberg aliisque pluribus tide dignis.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den Siegeln der Burggrafen Hermann. Richard und Heinrich von (¡olsen, sowie Berengars von Schaueuforst (ihres Stiefvaters) und seiner Gattin Adelheid an Pergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 394, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/65d5757a-da01-42e8-832a-3a9df6a4384a/charter>, accessed at 2025-01-08+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success