Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 319, S. 329
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 319, S. 329
No. 343. 1308. 19. Oct.
In nomine domini amen. Constitutis in iudicio coram nobis H. dei gratia prae- posito ecclesiae Misnensis, H. de Pygauia eiusdem ecclesiae perpetuo vicario parte ex una, et Jo. de Grellenhain ex altera, dictus H. proposuit, quod cum villa Zalesen ad eum cum omni iure et utilitate ratione suae vicariae pertineret, ipse Jo. de Grellenhain feodum suum in eadem villa situm ab eo reeipere debeat et tenere, petens ad hoc ipsum in iure et de iure conpelli, offerens sc ius suum per privilegia probaturum; ipse vero .lo. de Cirellenliain ad hoc se teneri negabat asserens, quod ab episcopo Misnensi suum feodum tenere debeat. Ad quod probandum etiam se optulit seu adstrinxit, et sic lite legitime contestata coram nobis terminum eis assignavimus conpetentem, ad docendum quidquid uterque iuris haberet. In quo termino II. de Pigauia produxit privilegia, per quae patet ipsum suam intentionem legitime fundavisse, adversario suo penitus nil pro bante. Habito igitur consilio sapientum, sicut ipse H. de Pygauia per sua privilegia ^ doeuit, ita dei nomine invocato ipsum plenum ius habere in villa Zalesen et praedictum Jo. de Grelinhain feodum suum ab eo tenere deberé diffinitive sententiamus et sententia- liter pronunciamus in his scriptis. Lata est haec sententia anno domini M°.CCC°. VHI". in crastino saneti Lucae praesentibus dominis С de Strelle praeposito Budesinensi, domino Wi. praeposito Wurcinensi, domino VI. de Diben canónico ecclesiae Misnensis, H. plebano de Owa, P. capellano domini de Luppe, domino Ni. plebano de saneto Lau rents et pluribus aliis fide dignis. In cuius rei testimonium praesens scriptum eidem H. de Pigauia dedimus nostri sigilli munimiue roboratum.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen; mit dem beschädigten Siegel an einem von der Urkunde zum Theil abgeschnittenen Pergamentstreifen.
COD. Dirl 8ЛХ. II. 1. 35
.' Li Г > Uf I i
274
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 319, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/7a85588d-c06b-455a-a31c-ed2264220910/charter>, accessed at 2025-01-09+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success