Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 90, S. 138
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 90, S. 138
No. 91. 1220. 31. Dec.
Honorius episcopus etc. venerabili fratri episcopo Missinensi et dilectis tiliis abbatibus, prioribus et aliis ecelesiarum praelatis per eins diocesin constitutis salutem etc. Suscepti cura regiminis, quae nos omnibus constituit debitóles, exposcit, ut qui officium speculatoris assumpsimus, non solum ad prope pósitos, sed etiam ad longe pósitos nostrae sollicitudinis aciem extendamus, ac de agro dominico studeamus ex tirpare plantaría vitiorum, ne forte illis per nostram incuriam excrescentibus nobis possit adaptari, quod legitur: Per agrum hominis pigri transi vi, et ecce urticae re- pleverant eum, et operuerant faciem eius spinae.3) Quia vero humanae eonditionis natura non patitur, ut per nos ipsos cuneta nobis imminentia exequamur, exemplo eins, qui cum ubique sit praesens, spiritus angelos suos facit et in diversa ministeria mittit illos, aliis ea exequenda committimus, quae per nos ipsos exequi non valemus, maiora maioribus, prout ratio singulorum expostulat, committentes. Ut igitur in persona eius, quem ad vos destinare curavinius, plenius agnoscatis, quam et quantam de vobis sollicitudinem babeamus, ecce mittimus ad vos dilectum filium nostrum Gregorium de Crescentio sancti Theodori diaconum cardinalem apostolicae sedis legatum, virum utique prudentia et honéstate conspicuum ac nobis inter ceteros fratres nostros suis meritis exigentibus specialiter carum, commisso sibi plenac legationis officio et con- cessa sibi plenaria potestate, ut evellat et destruat, aedificet atque plantet, prout quae- que secundum datam sibi a deo prudentiam viderit facienda. Ideoque universitati vestrae per apostólica scripta firmiter praecipiendo mandamus, quatinus ipsum, immo verius nos in ipso recipientes hilariter et honorirtce pertractantes, eidem tamquam personae nostrae intendatis et obediatis humiliter et devote, ac ipsius salubria mónita et statuta irrefragabiliter observetis. Alioquin sententiam, quam rationabiliter tulerit in rebelies, praecipimus usque ad satisfactionem inviolabiliter observari. Datum Laterani II. Kai. Januarii pontiticatus nostri anno quinto.
In eundem modum scriptum est . . . archiepiscopo Gnesnensi, abbatibus, prioribus et aliis ecelesiarum praelatis per eius diocesim constitutis, archiepiscopo Upsallensi et suffntiraneis eius, abbatibus etc., archiepiscopo Lundensi etc., episcopo Pragensi etc., episcopo Olomucensi etc., episcopo Noscensi et abbatibus etc., episcopis Lubecensi, Razeburgensi, Sverineiisi et Cami- nensi etc.
Aus dem Lib. r- 'ч-. an. V. ер- 307. Tom. III- fol. 62 im Vatican. Archiv. Vett. momim. Poloniae et
V
Lithuan. historiam illusti -'ner. Tom. I. j) 11 sq.
ustf
a) Prov. 24,
4
■
85
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 90, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/7beeaec5-cc24-4a0a-a28e-806e2c63e671/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success