Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 447, S. 469
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 447, S. 469
No. 479. 1354, 29. Sept.
In nomine domini amen. Iustum censendum dinoscitur ac devotum eximiae- que karitatis indicium, dum piae donantium atque testantium tarn in vita quam in morte voluntates exequuntur. Verum cum felicissimae recordationis inclitus quondam dominus Ütakarus Bohemorum rex affectione motus deifica eeclesiam kathedralem in Missna ad dei omnipotentis beatorumque patronorum Johannis apostoli et evangelistae ac Donati martyris et pontificas laudem pariter et honorem gloriosis seniorum orna- mentis, mitra videlicet seil intuía, báculo et annulo de auro et gemmis pretiosis compositis pontificalibus insigniis decorarit: nos Johannes dei gratia dictae ecclesiae episcopus donationem donantis effectui congruere et ad meliora dirigí, ut ex officii debito tenemur, cupientes de capituli nostri consilio pariter et asseneu ordinando sta
414
tuimus а? statuendo ordinamiis, quod dicta clenodia antisticalia perpetuis temporibus in aede sacra dictae ecclesiae sub clausura seu custodia thezaurarii aut vices eius gerentis ut moris est habeantur, ut dum pontifex in sollempnitatibus consuetis offi cium ibidem pontificale exercere voluerit eisdem utatur, extra ecclesiam vero nulla- tenus deportentur, eo solum proviso, si fortassis ad regum vel principum vocationem episcopum Missenensem qui pro tempore fuerit coronationi, baptismati, compaternitati seu actui consimili sollempni intéresse contingeret, tunc propter . . donatoris felicem memoriam ac ecclesiae Missenensis gloriam dictis clenodiis uti possit, cautione tamen idónea per eundem episcopum capitulo ecclesiae saepedictae, quod actu buiusmodi expleto quantocius eadem ad pristinam aedem reponantur, prius facta. In praemissae ordinationis robur plenius sigillum nostrum autenticum praesentibus duximus appen- dendum.
Et nos Jobannes praepositus, Theodricus decanus totumque capitulum ecclesiae Missenensis memoratae ordinationi per reverendum patrem dominum Johannem episco pum Missnensem praescriptum factae expressum nostrum daraus assensum et in ple- niorem ordinationis firmitatem capituli nostri sigillo decrevimus praesentem litteram roborandam. Actum et datum Missnae anno domini millesimo trecentesimo quinqua- gesimo quarto vicésima nona die mensis Septembris.
Nach dem Orig. im К. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden mit den beschädigten Siegeln des Bischofs und des Capitels an Pergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 447, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/7ffa42f6-0990-44e8-85f1-cc3c69885db0/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success