Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 395, S. 403
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 395, S. 403


No. 426. 1338. 6. März.
Withego dei gratia Misnensis ecclesiae episcopus universis Christi fidelibus praesentis et futuri temporis, ad quos praesentes pervenerint, salutem in domino seni- piternam. Ad ea libenter animum impendimus promotivum, quae animarum saluti congruunt et a rationis tramite non recedunt. Hinc est, quod nos considerantes tidelia servida et devota per quondam dominum Thymonem de Grunenrode decanum ecclesiae nostrae piae recordationis nobis et ecclesiae nostrae praedietae exhibita et alia probi- tatis mérita, ultimae suae voluntatis executoribus, videlicet magistro Michaeli de Sumir- uelt canónico, Burchardo et Alberto perpetuis ecclesiae nostrae praedietae vicariis, de consilio nostri capituli et consensu, saluti animae dicti domini Thimonis, ac de remedio perpetuo providere volentibus decern et octo solidos denariorum, novem modios tritici,
44»
348
novem pullos, tres mandulas ovorum cum aliquibus attinentiis alus, videlicet lino, humulo et avena annui census, seu aliis utilitatibus quibuscunque in villa apud sanctum Gothar- duma) consistentibus, in bonis ibidem, quae Martinus rusticus a nobis et ecclesia nostra praedicta tenet ac possidet pacifiée et quiete, insto emptionis titulo vendidimus pro viginti sexagenis grossorum, pecuniae eiusdem summam non in privatum nostrum commodum sive usum, sed in utilitatem evidentem fabricae dictae nostrae ecclesiae convertendo. Quern quidem censum annuum praenarratum cum utilitate, iure et fructu, ut praemisimus, in praedicta villa in bonis praefati Martini consistentem incorporavimus, appropriavimus et in proprium dedimus ac harum serie litterarum appropriamus, incorporamus et in proprium damns ecclesiae nostrae praedictae pro anniversario memorati quondam domini Thimonie perpetuis temporibus in iam dicta ecclesia nostra annis singulis peragendo, renunciantes omni iuri nobis in praedictis bonis quomodolibet competenti. In cuius rei testimonium et robur in perpetuum duraturum, praesentes nostri sigilli munimine iussimus communiri. Et nos Albertus dei gratia praepositus totumque capitulum ecclesiae Misnensis supra- scriptae, signum nostri consensus in praemissis adhibiti, sigillum nostri capituli praesenti- bus duximus apponendum. Datum et actum Misnae anno domini M°.CCC°. XXXVIIIo. feria sexta ante dominicam Reminiscere próxima praesentibus bonorabilibus viris dorai- nis nostris Alberto praeposito, Conrado de Strele, Henrico de Gubin, Johanne de Strele, Hermanno de Wolftitz, Alberto de Gubin, magistro Hermanno praeposito Budisinensi, Nicolao de Gana, Paclmszone et Thammone de Luppe, magistro Michaele de Sumiruelt aliisque pluribus tide dignis.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den Siegeln des Bischofs und des Capitels an Pergament streifen.
a) Jahua, Eph. Oschatz.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 395, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/823335f3-9ae3-407c-a599-98f36fafa23e/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success