useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 305
Signature: 305

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Probst Dietrich trifft über sein sämmtliches Besitzthum letztwillige Verfügung, wobei er zugleich noch einen zweiten Altar mit einer Vicarie in der Domkirche stiftet.
Source Regest: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 305, S. 313
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 305, S. 313

    Graphics: 
    x

    No. 329. 1299. 18. Jan.

    In nomine patris et filii et spiritus saneti amen. Cum nihil certius sit morte et nihil incertius hora mortis, secundum legitimas sanetiones et propter dubios et incertos eventus et impiam debilitatem humanae naturae mors, quae nulli partit, modo inopinato sua celeritate liominem exanimem faceré consuevit. Ne eius celeritas me Theodericum, praepositum Budesinensem et canonicum Misnensem praeoecupet, et non dispositis rebus meis viam universae carnis ingredi faciat intestatum, saneti spiritus gratia invocata meum testamentum condo et facio per modum inferius annotatum, eligens testatores et testamenti mei executores dominum Fetrum decanum, magistrum Conradum cantorem, canónicos ecclesiae Misnensis, dominum Sibothonem plebanum de Jochgrim et dominum Petrum, Misnensis ecclesiae perpetuum vicarium, quibus omnibus et singulis cedo actio nem meas contra omnes debitores exigendi et repetendi debita mea. Similiter annum gratiae praebendae eis committo, ut de omnibus et singulis ordinent et disponant pro remedio aniniae meae, quidquid eis videbitur. Nihilominus in persona propria, quae sequuntur statui et legavi: primo omnium non obstante vicaria per me constructa in honore sancti Laurencii et saneti Nicolai in ecclesia Misncnsi in sinistra parte monasterii, quam contuli domino Petro capellano meo, ad quam vicariam assignavi et contuli omnes redditus tam argenti, quam annonae villae Zalezen circa Strele et in Çoufbach tertium zùt^.v». dimidium talentum et triginta denarios, et in civitate Misna viginti sex solidos et quin qué lapides ad illuminandum altare praedictorum sanctorum Laurentii et Nicolai, nunc in honore sanctae crucis et sancti Martini aliam vicariam de novo decrevi construere, construo et construxi, cuius vicarias ad deserviendum choro Misncnsi teneatur, prout ceteri vicarii consueverunt, ad quam vicariam altare construí debet in loco congruo monasterii tempore oportuno, et praedictum altare praedietus vicarius oftíciet, prout de hoc veut et possit domino reddere rationem et ut mei, patris mei et matris meae, Gotscalci decani Misnensis, Waltheri decani Magdeburgensis et aliorum amicorum et

    COD. DIPL. SAX. 11. I. 33

    258

    benefactorum meorum frequentem memoriam agere teneatur. Ad cuius vicariae con- summationem do, lego et assigno omnia mea, quae in parato vel in debitis, in supellectili, equis, pecoribus et in annona cuiuscunque generis babeo vel habere potero, annum gratiae similiter ad hoc deputans, curia mea duntaxat excepta, quam Reinhardo avúnculo meo, canónico Misnensi assignavi in sanitate corporis constitutus, volens tamen dictam curiam canonicalem permanere, moderatione tamen iniuncta in prae- missis, ut dictae vicariae primo et principaliter ad minus circa decern marcae annui redditus comparentur. De residuo vero, si quid fuerit, legata specialiter claustris et pus locis et personis exsolvantur, discretioni testatorum meorum praedictorum commit- tens distribuenda, ordinanda et pertractanda singula, prout de ipsis gero fiduciam et saluti meae viderint expediré. Dictam vero vicariam post mortem meam quotienscun- que vacare contingent, personae idoneae sacerdoti praepositus, decanus et capitulum JVlisnense conférant, prout melius viderint expediré. Praeterea in persona propria lego fabricae Misnensi quatuor marcas et librum nieum matutinalem; item fratribus minoribus in Misna quatuor marcas, quarum duae sunt persolutae, cum lecto meo meliori. Item lego abbatibus et conventibus in Celia, in Dóberluch et in Buch, ordinis Cisterciensis, item priori et conventui in Pigauia, item praeposito et conventui in Schulen, cumquibus quinqué claustris habeo confraternitatem, singubs istis quinqué claustris lego duas mar cas et volo, ut obitus meus per specialem nuntium litteratorie destinatum eis intimetur, et singuli rogentur, ut obitum raeum per ordinem suum faciant publican, et ius fraterni- tatis intime peragatur cum vigiliis et missis animarum et orationibus secundum consue- tudinem ordinis approbatam. Item lego duas marcas generali ordinis Cisterciensis, quas abbas de Doberluch sibi deportabit cum litteris confraternitatis, ut me commendet oratio nibus omnium fratrum totius ordinis ipsorum. Item lego ad sanctam Afram Misnae decern marcas, cum quibus comparare debebunt redditus unius marcae, ut anniversa ries meus, Henrici patris mei, et Luciae matris meae apud ipsos annis singulis pera gatur, de qua marca praepositus ministrabit conventui quinqué solidos, intirmariae quin qué solidos, ad mensam suam decern solidos reservabit. Item lego sanctimonialibus in Zorinchzc unum talentum, in Sitscenrode unum talentum, ad sanctam Crucem unum talentum, in Mulberch conventui unum talentum et cognatae meae ibidem unum talentum, in Stuchow unum talentum, item fratribus minoribus in Vriberch unum talentum, fratri bus in Dresden unum talentum, fratribus in Ozzecs unum talentum, fratribus in Turgowe unum talentum. Item lego ad scribendum novum breviarium ad chorum Misnensem duas marcas, in Schilow argenteum cingulum meum et alteram dimidiam marcam, iniirmis in campo ad capellam faciendam unum talentum, ad sanctum Dionisium in Cluse decern solidos, domino Heinrico capellano cantoris decern solidos, ut memoriam mei in suis orationibus habeat, Ottoni Scolari cognato meo unam marcam et pallium meum subductum viridi; item matri Ottonis et fiüae suae in Dresden duos lectos et capliardum novum et pallium longum, quod subductum fuit pellibus lincinis; item Henrico cellerario meo ad pretium suum unam marcam, item duabus consanguineis meis in Ozzecs, Luschae et Margarethae sororibus Siffridi, quatuor lectos et unam marcam; item domino meo episcopo meum ciphum argenteum cum pede et vitrum meum romanicum et vlassam meam magnam et alias tres maiores, omnes stanneas;

    259

    itera domino decano duas vlassas stanneas, quae fuerunt domini de Boruz et mensam meam, quae stat in camera mea, circumpositam nigro ligno; item magistro Conrado cantori duas vlassas stanneas, quas duxit post supradictas acceptandas et duo cantara stannea de una stopa et imam mensam, quam duxit acceptandam. Alia vasa mea tarn in vlassis, quam in cantaris stannea dividantur inter canónicos secundum quod testatoribus videbitur expediré, ita tarnen quod domino burgrauio primo dentur tria cantara stannea, unum de una stopa et duo de duobus quartalibus, item dominis canonicis omnibus unam carratam vini. Item duobus servis meis, scilicet Walthero de Cozzebude et Henrico Calvo duos equos meos, scilicet rubeum et griseum, qui sunt in curia mea, reliquae familiae detur pretium suum deservitum. Item relinquo curiam meam Reinbardo avúnculo meo, sicut superius est expressum. Relinquo tarnen in eadem curia quatuor lectos, quatuor mensas, duas in quibus comeditur tempore hiemali, et duas in quibus comeditur tempore aestivali. Relinquo etiam ibidem dolea, lagenas, sartaginem, ollas et patellam et quidquid pertinet ad coquinam et ad braxationem. Item do eidem Reinhardo decretum meum, sum- mam Garaphredi, casus decretorum et quaestiones in uno volumine, summam Bartboli et digestum novum. Et nota, quod Reinhardus dabit de curia mea singulis annis duo talenta, quorum in anniversario meo quindecim solidos dividet inter pauperes et scolares, item quinqué solidos dividet inter sacerdotes pro vigilas et missis animarum. Item de secundo talento dabit in bona sexta feria pauperibus et scolaribus decern solidos, item eodem die fratribus minoribus viginti denarios, hospitali viginti denarios et leprosis viginti denarios. Item per quadragesimam dabit quinqué solidos pro vigiliis et missis animarum. Volo, ut baec duo talenta Reinbardus det temporibus vitae suae, et post mortem suam faciat cum dicta curia ad utilitatem suam secundum quod sibi videbitur expediré. Item do Con rado avúnculo meo, canónico Budesinensi decretales et digestum vetus; item do codicem cum summulis in uno volumine sequentibus Gebehardo avúnculo meo, canónico Wurci- nensi, alias vero et quaternos hi tres inter se dividant, prout placet. Item assigno domino Sibothoni tunicam meam subductam pellicio marderino et omnes pelves meas; item domino Petro tegumen irsutum et lectum meum, quo tegor et duas mensas; item domino Rudgero pallium subductum pellibus lincinis, bursam sericeam et unum annulum; item domino Tbisconi de Wistrop, domino Conrado de sancto Johanne, domino Petro et domino Henrico capellano cantoris, cuilibet istorum unam bursam et unum annulum; item fratribus mino ribus in Misna longam mensam et lectum magnum; item missalem meum dominicalem lego summo altari in Budesin. Item duos babeo adhuc missales libros, inter quos dominus Petrus eligere debet meliorem, reliquum do ad altare, quod construendum ad vicariam et calicem meum; item casulam meam meliorem de baldechino cum praepanicis attinen- tibus, duas ampullae cum pannis depictis et pallia, capellae curiae meae. Item do ad altare sancti Laurencii et Nicolai casulam stripeam cum suis attinentiis. Item ad altare sancti Johannis in curia regis casulam de baldechino cum suis attinentiis. Haec omnia persolvi debent de omnibus rebus meis mobilibus et immobilibus, si haberi potuerint, primo tarnen omnium debitis meis, si qua sunt, persolutis et vicaria mea de decern marcis vel circa primo et principaliter comparata. Alia omnia per me minus perfecta et incompleta meis committo testatoribus, ut de iis faciant pro salute animae meae secundum quod ipsorum discretioni videbitur expediré. Actum et datum anno

    f

    33»

    260

    domini millesimo ducentésimo nonagésimo nono in die Priscae virginis, dominis Mis- nensibus canonicis praesentibus, scilicet domino Johanne praeposito maiore, domino Al. de Luppe, domino Herchenberto de Starch., domino Conrado cantore, domino H. de Zwem, domino . . de Lutchenberch et aliis quam pluribus fide dignis.

    Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen; an drei von der Urkunde selbst zum Theil abgeschnittenen Pergamentstreifen hängen die Siegel des Decan Petrus, des Probsts Dietrich und des Domherrn Conrad. Ungenau Köhler cod. dipl. Lus. I. Anh. S. 90—95.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.