Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 202, S. 223
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 202, S. 223


No. 210. 1270. 20. Mai.
In nomine sanctae et individuae trinitatis amen. Theodericus dei gratia Nuem- burgensis episcopus — — volumus tarn praesentis — nostrae ecclesiae — — con- stitutis, villain Hildebrandesdorf cum omnibus suis pertinentiis, exceptis decern mal- dratis avenae, quae a tota villa si ve decern mansis villae in pensione census annui debentur capitulo Misnensi et quatuor mansis duas marcas solventibus annui census, quos praepositus et canonici Schylowenses pro triginta marcis argenti a nobis com paraient, in eadem villa domino Sifrido canónico Misnensi dicto de Pigauia vendidi- mus insto emptionis et venditionis titulo interveniente, de totius nostri capituli consilio et consensu tali moderamine adbibito, quod pro qualibet marca annui census eiusdem villae, quindecim marcas usualis argenti nobis persolvit integre et perfecte, quam totalem pecuniam recognoscimus nos convertisse in solutionem praedictorum debitorum, pro quibus idem castrum fuerat obligatum, reservata nobis libera optione reemendi praedicta bona infra spatium quatuor annorum a die penthecostes nunc instante in antea computandum pro pecunia nunc memorata; dantes exnunc, tradentes et assignan tes dicto domino Sifrido proprietatem dictorum bonorum cum omnibus iuribus suis, videlicet iudicio, terris cultis et incultis, vus et in vus, exitibus et reditibus, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, stagnis, piscationibus, molendinis iam constructis ibidem vel in posterum construendis, nee non cum omni iure et utilitate, quae scribi vel nominari possunt et quae in praesenti de praedictis bonis proveniunt vel provenire poterunt in futuro, ita quod praefatus dominus Sifridus de praedictis bonis, quorum proprietatem ut praemisimus, in ipsum transtulimus, plenam potesta- tem habeat ordinandi, disponendi et faciendi in ecclesia Misnensi vel alibi prout sibi visum fuerit expediré, quicquid suae placuerit voluntati, renunciantes — reemere infra quatuor annos, prout —. Nos quoque Meinherus — insigniri. Datum Cycae anno domini M°. CC°. septuagésimo XIII. Kai. Junii praesentibus testibus infra scriptis Bernhardo custode, magistro Gebebardo scolastico, Nuemburgensibus canonicis, domino Sifrido dicto de Pigauia et Conrado de Boruz Misnensibus canonicis, Sifrido de Strele et Petro scriptore Cycensibus canonicis, Theoderico de Libenhan, Heinrico de Zelawitz, Heidenrico de Berke, Ludewico advocate de Scbonenberc dicto de Granowe et aliis clericis et laicis quam pluribus tide dignis.
Nach dem Orig. im Stiftsarcliiv zu Meissen mit dem Siegel des Bischofs an braun- und gelbseidenen, dem des Capitels an grün- und gelbseidenen Fäden.
In den ausgelassenen Stellen stimmt der Text buchstäblich mit der vorhergehenden Urkunde desselben Tages (No. 209) überein.
COD. DIPL. SAX. II. 1
170
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 202, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/8edf967d-4f21-4d31-8afc-dee9152cd725/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success