Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 204, S. 225
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 204, S. 225


No. 212. 1270.
In nomine sanetae et individuae trinitatis amen. Albertus dei gratia praepo- situs, Margareta priorissa, Conegundis eelleraria, Certrudis custos, Petrissa sub- priorissa totusque conventus sanetimonialium in Sitzenrode universis Christi fidelibus praesentem litteram inspectnris tarn praesentibus quam futuris salutem in eo, qui est omnium vera salus. Quoniam ut ea quae in tempore fiunt non tollat oblivio, non tem- porum transeant intervallo, necesse est, ut scripti testimonio perhennentur. Noverint ergo universi, quod nos habito prudentum consilio, de volúntate nostri capituli totius pariter et consensu domino Conrado dicto de Burnis, Misnensis ecclesiae perpetuo vicario, pro XX" marcis argenti et una vendidimus quasdam areas sitas in civitate Misnensi, tantum census annui solventes, videlicet curia Mcinwardi VIILt solidum, curia Heinrici Albi VIILt solidum, curia Petri VILJ solidum, curia Petri institoris VI solidos, curia Vlrici III solidos, curia Hermanni III solidos, curia Conradi institoris III solidos, curia Pavonissae et Heinrici III solidos, curia Nicolai X11II denarios, curia Gotheardi Y solidum, curia Sweue XVIII denarios, hortus in novo foro VI solidos, de Dubnitz VI solidos, et iste census Vribergensium denariorum legalium in testo beati Martini annis singulis debet dari. Notandum autem, quod proprietatem, quam habuimus in censu sive marcis supradietis, cum omni iure et utilitate resignamus et ipsam pro prietatem in dominium ecclesiae Misnensis transferimus, ut eint proprietas eiusdem ecclesiae; et iam dictus dominus Conradus de Burnis dictum censum ab eadem ecclesia iure hereditario possidebit et eundem censum dare vel venderé cui vult poterit, vel legare quoeunque voluerit aliasque faceré et ordinäre de ipso quiequid duxerit ordi- nandum. Nos vero iam dictum argentum, quod aeeepimus pro censu supradicto, in usum ecclesiae nostrae conversum publice profitemur. Emimus enim cum eodem argento quandam silvam a domino Heinrico de Liuenowe, de qua utimur competenter. Ut autem iste contractus pro bono ecclesiae nostrae habitus immutabilis sit, et a posteris nostris ex pravis et iniquis perversorum machinationibus nullatenus infrin- gatur, praesentem litteram super eo in testimonium conscribi feeimus et sigilli nostri munimine roborari, et eandem litteram ad cautelam abundantem sigillo reverendi patris ac domini nostri Witigonis Misnensis episcopi petimus confirmar!. Huius rei testes sunt dominus Sifridus dictus de Pigauia et dominus Conradus de Boruz, Misnenses canonici, et dominus Sifridus dictus de Pruscia, et dominus Heinricus viceplebanus in
172
Schyldow et Martinus scultetus et fratres eiusdem Walterus et Gotschalcus, et quidam Engelbertus et Johannes de Schyldowe et quam plures alii fide digni. Actum anno domini M0.CC°.LXX°.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen. An gelb- und weissseidenen Schnüren hängt das Siegel des Bischofs Witego, an rothen das des Convents zu Sitzenrode.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 204, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/9f039e4d-6cbb-47f5-9368-0671b1191ab3/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success