Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 359, S. 375
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 359, S. 375
No. 389. 1325. lo. Jan.
In nomine domini amen. Nos Wythego dei gratia episcopus ecclesiae Misnensis concorditer et voluntarie arbitrator et amicabilis compositor electus a domino Heynrico de Gubin ex una et domino Her. de Wolftitz custode ex parte altera canonicis ecclesiae praedictae super lite et controversia decidenda, quae vertitur inter eosdem super por- tione dominicalium denariorum, petitione partis utriusque super eadem portione coram nobis facta, auditis, intellectis et examinatis allegationibus, iuribus earundem partium ac visis statutis per dictae ecclesiae capitulum editis super eiusdem capituli portionibus assequendis, invenimus, quod praedictus dominus Henricus in petenda portione Kossebude non fuit aliqualiter negligens vel remissus. Unde deliberatione diligenti praeliabita, pro bono pacis et concordiae, et ut in iustitia quilibet conservetur, ex vigore compro- missi, quo in nos dictae partes compromiserunt, dei nomine invocato arbitramur, diffi- nimus et dicimus, quod portio denariorum dominicalium nunc vacans, ex quo ad optandum secundum statuta capituli praedicti fuit exbibita et a nullo adoptata, saepe- dicto domino Heynrico prout perivit ex vi sui ordinis debet assignari. Et deinde praefato domino Her. portio, quae primo post banc vacaverit, exbibitione et optione prae- missis debet sine contradictione qualibet assignari. Latum et lectura est buiusmodi arbitrium Misnae in capitulo Misnensi, praesentibus et consentientibus omnibus et singulis canonicis, qui tunc praesentes fuerunt, videlicet domino Conrado de Strele praeposito Wurczinensi, domino Lutoldo praeposito Haynensi, domino Heynrico de Wratizlavia, domino Bern, archidiácono Nisicensi, domino Al. de Lisenik cantore, domino Jobanne de Strele, domino Heynrico de Gubin, antedicto domino Her. de Wolfticz custode, domino Reynhardo marschalko, domino Al. de Gubin et domino Her. praeposito Budesinensi anno domini M°. CCC". XXV". sabbato proximo ante diem Fabiani et Sebastiani martyrum beatorum. In cuius rei testimonium nostrum sigillum malus praesentibus est appensum.
Nach dem Grig, im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Siegel des Bischofs an einem von der Urkunde zum Theil abgetrennten Pergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 359, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/a535a93f-80fd-4e08-b119-6122f544ad88/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success