Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 428, S. 437
No. 459. 1351. 8. Sept.
In nomine domini amen. Noverint universi praesentium notitiam habituri, quod nos Johannes de Lubin praepositns, Katherina abbatissa, Margareta priorissa totusque conventus sanetimonialium monasterii in Dobelin Misnensis diócesis promisi- mus et promittimus bona fide, qnod ratione incorporationis et unionis faetae monasterio nostro de ecclesia parrochiali oppidi in Dobelin cum fructibus, redditibus, proventibus, obventionibus et iuribus universis ad eandem ecclesiam pertinentibus per reverendum patrem dominum Johannem episcopum Misnensem de consensu expresso capituli sui et specialiter domini praepositi Misnensis, eidem domino episcopo et suis successoribus de omnibus et singulis iuribus episcopalibus et praeposito Misnensi pro tempore de iuribus archidiaconalibus volumus perpetuis temporibus plene et integraliter responderé, subsidia caritativa, quando a clero dictae Misnensis diócesis peti et dari contingent, dare et persolverc plenarie omni excusationis materia procul mota. Recognoscimus etiam, quod quia multa beneficia nobis per capitulum dictae Misnensis ecclesiae sunt impensa, nos in eorum recompensara deliberatione matura а? tractatu solempni et alus solempnitatibus, quae in alienationibus requiruntur, praecedentibus dedimus et donavi- mus eidem Misnensi ecclesiae in usus praefati capituli convertendos censum annuum seu redditus infrascriptos, videlicet in villa dicta Houechen"), in qua ecclesia parrochia- lis in Lubinb) duo talenta Vribergensium denariorum minus XXVI denariis et II J" yv/ modium tritici, viginti pullos et quinquaginta ova habere consuevit, quern censum ple- banus in Lubin nobis et nostro monasterio solvere singulis annis tenebatur, praedicta duo talenta minus XXVI denariis et unum modium tritici cum XVII pullis et viginti ovis, altero dimidio modio tritici tribus pullis et XXX ecclesiae in Lubin reservatis, quern censum infrascripti et eorum heredes а? successores dictae Misnensi ecclesiae perpetuis temporibus solvere tenebuntur, videlicet Jenchinus de parte sui allodii XII J<l...y~ grossos latos et duos pullos, Johannes Winkeler de parte allodii XII grossos latos et duos pullos, Johannes Schonebir in Muzeewitzc) de parte allodii IIIIor solidos Vri bergensium denariorum et duos pullos, item pueri dicti de Waldow VI solidos Vriber- gensium denariorum et IIIIor pullos, plebanus in Zcyginha)'n III solidos Vribergensium denariorum et unum pullum de parte agrorum dicti allodii, item Pecz textor unum solidum Vribergensium denariorum et duos pullos, item Martinus Plachtz III solidos Vribergensium denariorum et unum pullum, item Jenchinus de uno manso rusticano XXVI grossos latos, tres pullos, XX ova et unum modium tritici, ipsi et eorum qui- libet in festo beati Martini confessons, duo etiam maldaria siliginis bonae et electae annonae de curia seu allodio nostro in Stuchovv, ubi olim nostrum fuit monasterium, annuorum reddituum eidem Misnensi ecclesiae damus et donamus et singulis annis in dicto festo persolvenda cum nostra vectura in Misnani praesentanda nos et nostrum
a) Alt- und Neuhöfchon, Гаг. Rilseeina. b) l.uubcu, Eph. Meieeen. c) .Mutzschwitz, Par. HUasoina.
382
monasterium obligamus, et dictos censum et redditus in ipsam Misnensem ecclesiam transferimus eo iure, quo ipsos hactenus possedit monasterium nostrum saepedictum, obligantes nos nihilominus, nostros successores ac dictum nostrum monasterium ad iura supradicta reddenda ac alia incumbentia onera ratione dictae parrochialis eccle- siae subeunda, renuntiando expresse omni iure privilegio libértate consuetudine, prae- scriptione ac alio quocunque iuris vel legis auxilio, per quod seu quae contra supra- dictas promissionem, obligationem et donationem nos iuvare possemus quoquo modo. In quorum omnium testimonium praesentem litteram scribi fecimus et sigilli nostri conventus appensione muniri. Datum et actum in praefato nostro monasterio Dobelin anno domini M°.CCC°. quinquagesimo primo in die nativitatis beatae Mariae virginis gloriosae.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Siegel des Convents an einem Pergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 428, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/a5ad362f-776f-4e0f-87ea-f4aff8548479/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success