Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 441, S. 464
No. 473. 1353. 20. Oct.
Nos Johannes dei gratia episcopus ecclesiae Misnensis tenore praesentium recognoseimus, quod in causa, quae inter nos ex una et religiosos viros dominos Th. abbatem, Conradum priorem et conventum monasterii Dobirlucensis — parte ex altera, super procuratione annua nobis et episcopis Misnensibus pro tempore annis sin gulis per quindenam integram in quadragesima in dicto monasterio, cum ad ipsum dicto quadragesimali tempore declinaremus et declinarent, vertebatur, sumus cum dictis dominis abbate, priore et conventu amicabiliter concordati, ita videlicet, quod quandoeunque nos aut nostri successores dicto quadragesimali tempore ad dictum monasterium declinaverimus et declinaverint, ipsi nos et eos procurare tenebuntur per XV dies continuos et procurationem praestare cum XXX equitaturis et personis ad huiusmodi equitaturas pertineutibus, nobisque et nostris alimenta necessaria providere. Si vero nos et dictos nostros successores propter malum statum terrarum plures per sonas et equos nobiscum et secum adducere oporteret, illas et illos procurare tene buntur per primam noctem, sequenti vero die nos et dicti nostri successores ipsas et
409
ipsos, quae et qui ultra dictum numerum f'uerint, recedere faciemus et facient, nee dicti abbas, prior et conventus aliquas vel aliquos ultra eundem numerum tenebuntur procurare. Similiter si nos et nostri successores in fine dictae quindenae reliquarum personarum pro conductu recedendi a dicto monasterio indigentiam habuerimus et habuerint, illas die próxima praecedente ante nostrum et eorum recessum ad dictum monasterium vocare poterimus et poterunt, ipsasque dicti abbas, prior et conventus cum earum evectionibus et equitaturis per illam noctem hospitare et procurare tene buntur. Nosque in antea et dicti nostri successores dominis abbati, priori et con- ventui bonus et boni debemus esse amicus et amici, ipsosque et eorum monasterium in omnibus efficaciter promoveré, nee litem praedictam aut aliqua, quae occasione dictae litis inter nos et dictos abbatem, priorem et conventum sunt exorta, ullo unquam tempore ad animum volumus revocare. In quorum omnium etc. Datum in castro nostro Stolpin anno domini M, CCC. LUI. die dominica próxima post diem beati Lucae evangelistae.
Ludewig rell. mss. I. p. 354.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 441, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/a5c25fd9-97e8-4f77-a4c0-270dacf2f913/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success