Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 285, S. 296
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 285, S. 296
No. 307. 1292. 9. Nov.
In nomine domini amen. Nos Withego dei gratia Misnensis episcopus reco- gnoseimus et tenore praesentium protitemnr, quod accedente anamini consensu capituli nostri pro solutione debitorum nostrorum contractorum apud Tizconem Wlnerici civem Misnensem pro nostra et familiae nostrae necessitate et indigentia in villa Byzcopizc") tria maldra tritici, insuper quatuor talenta et quatuor solidos Fribergensium denariorum dicto Tyzconi suisque heredibus pro septuaginta duabus marcis titulo pheodali vendi- dimus perpetuo possidenda, quorum dno talenta et duo solidi debentur in testo sancti Michaelis, triticum vero in testo saneti Martini, reliqua duo talenta et duo solidi in festo Walpurgis annis singulis debebuntur, adieeta conditione, si infra annum a tempore ven ditions videlicet usque ad festum sancti Martini dictum debitum solveremus, dictos reddi- tus reciperemus, sin autem, ex tunc idem in crastino sancti Martini bona ipsa cum dictis redditibus ad praefatum Tyzconem et suos heredes iure transeant pheodali. Dicto festo veniente nee valentibus nobis praelibata bona reemere, decanus et capitulum Misnense una nobiscum dolentes antiquae possessionis alienationem cum dispendio rerum suarum, ipsa bona pro septuaginta duabus marcis paratae pecuniae ponderis Misnensis et argenti a nobis purae emptionis et venditionis titulo compararunt, saepedicto creditori nostro dictam pecuniam integraliter persolventes. Nos vero tutoris nostri praesentis consensu acce dente Henrici de Svvein archidiaconi Nisicensis proprietatem bonorum praemissorum cum omni indicio minorum causarum necnon cum omni iure, quod nobis conpetebat in censu iam praedicto, capitulo Misnensi dedimus perpetuo possidendam, nihil iuris nobis et nostris successoribus in antea reservantes, excepto tantummodo eo solo, quod indicium maiorum causarum totius villae iam dictae ad nos et ad nostros successores, sicut hactenus pertinuit, amplius pertinebit. Ipsum quoque capitulum ex mera liberali- tate potestatem nobis vel successori nostro (ledit, bona ipsa infra unius anni spatium pro tanta pecunia reemendi, ut census illius anni, qui Michaelis et Martini debetur, in bonis maneat, usque dum liqueat an reemerimus et solverimus, an apud capitulum man eat memoratuui. Ut autem haec tirma permaneant nee aliqua super ipsis in posterum suscitetur quaestio nocitura, praesentem paginam desuper conscriptam saepe dicto capitulo Misnensi dedimus, nostri et tutoris nostri supradicti sigillorum appensioni- bus communitam. Actum et datum Misnae anno domini M°.CCU.LXXXX°.1T. próxima dominica ante Martini, pontiticatus nostri anno vicésimo sexto.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den an Pergament streifen hängenden Siegeln des Bischofs und Heinrichs von ,Sweime'.
a) Piskowitz, Par. Taubenhefm.
241
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 285, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/aebb1f36-ef19-41a5-9647-bdf26b56794f/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success