Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 62, S. 118
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 62, S. 118
No. 63. 1196. 8. Apr.
Celestinus episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus Magdebur- gensi archiepiscopo et suffraganeis eius salutem et apostolicam benedictionem. Ex iniuneto nobis apostolatus officio noscitur imminere, ut sicut ecclesiasticis viris pariter et honestis apostolicam debemus impenderé gratiam et favorem, sie illi qui tergi- versatione ac dolositate laborant, condigna debent animadversione puniri et ad suam et aliorum correctionem ecclesiastica sunt censura plectendi. Verum quia sicut ex tenore litterarum iudicum delegatorum et aliorum prudentum virorum aeeepimus, Conradus Misinensis diócesis, qui se elicit Wurcinensem canonicum, procuratorem se Misinensis capituli cum non esset assertiit, et contra venerabilem fratrem nostrum Misinensem episcopum pravas adinventiones et plura inhonesta et enormia cidem obiicere non expavit, et quia post officii beneficii per suspensionem et excommunica- tionis sententiam in suae salutis periculum divina non dubitavit officia celebrare, de tanta praesumptione а? temeritate horribili est poena plectendus. Fraternitati vestrae per apostólica scripta mandamus, quatinus praefatum C. per dioceses vestras auctori- tate apostólica tamdiu faciatis tanquam excommunicatum ab omnibus artius evitari, donee cum litteris vestris veritatem continentibus ad sedera apostolicam veniat absol- vendus, sufficienter super iis omnibus responsurus, non obstantibus litteris, quae super absolutione sua tacita veritate a sede apostólica noscitur impetrasse. Datum Laterani VI. Idus Aprilis pontiticatus nostri anno quinto.
Nach dem Orig. im К. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden mit dem Bleisiegel an hänfener Schnur. Köhler cod. dipl. Lus. I. Anh. S. 43.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 62, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/b275ca36-6819-4de7-9891-d2c9e40bbcde/charter>, accessed at 2025-01-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success