Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 180, S. 205
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 180, S. 205

No. 187. Um 1258.
G. dei gratia praepositus sanetimonialium sanetae Crucis in Misna") iudex a venerabili domino Alberto Misnensi episcopo delegatus Jacobo de Cortzewiz rustico salutem et omne bonum. Litteras domini ciusdem episcopi memorati reeepimus in haec verba: A. dei gratia Misnensis episcopus dilecto in Christo filio domino G. praeposito sanetimonialium sanetae Crucis in Misna salutem cum sincerae dilectionis affectu. Con- questus est nobis dominus Albertus de Dobelin nomine Misnensis eeclesiae capituli, qnod Marianus dictas de Missewiz, Jacobus de Cortzewiz et quidam alii servi eeclesiae memoratae ad libertatem proclamant, asserentes dietae servos eeclesiae se non esse. Quam igitur causam vestro committimus examini convocatis partibus terminandam, facientes etc. Testes vero nominatos etc. Igitur cum mandatum dicti domini episco])i transgredí non audemus, tibi damus auetoritate qua ftingimur in mandatis, quatinus próxima sexta feria post Johannis baptistae Misnae in ecclesia sanetae Affrae compa reas coram nobis dicti domini Alberti celerarii querimoniis peremptorie responsurus, alioquin quod iustum fuerit faciemus tua absentia promovente. Unde consulimus quod amice medio tempore concordes cum capitulo supradicto. Datum Misnae XVo. Kalen- das Junii.
Nach dem Orig. im К. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden, ohne Siegel.
n) Probst Gerhard wird in Urkunden Kwisthen 1249 und 1259 genannt; B. Albert II. trat im Febr. 1258 ein.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 180, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/b6355541-2066-4e89-a9ee-3c9e653cc993/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success